The Holy See
back up
Search
riga

LITTERA APOSTOLICA
DECUS EXIMIUM
BASILICAE MINORIS TITULO
AC PRIVILEGIIS COHONESTATUR
ECCLESIA PAROECIALIS S. WENDALINI
IN OPPIDO VULGO ST. WENDEL APPELLATO,
TREVIRENSIS DIOECESIS.
IOANNES PP. XXIII
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

 

Decus eximium Saravi regionis merito habetur templum Sancti Wendalini, in cognomini oppido colli impositum, quasi propugnaculum Fidei, pietatis monumentum, civium praesidium singulare. Quae ecclesia medio saeculo quarto decimo, auctore Balduino de Lucemburgo, Archiepiscopo Trevirensi et Principe Electore, extrui coepta est et post centum fere annorum spatium perfecta. Non est quin operis huius amplitudinem, Gothicum structurae genus, quo altius exsurgit, turrim tripertitam, suggestum lapidem aliasque res artificiosas admiretur. lbi praeclaro sepulcro conditum est corpus Sancti Wendalini, quem a medio, quod dicunt, aevo ad praesens usque tempus Christifideles publica privata que veneratione incensis animis prosequuntur. Iam vera haec religio, e templo illo velut e capite profecta, non solum in Germaniam, sed in alias etiam regiones pervasit. Frequentes turmae piorum ad huius cultus domicilium princeps solent accedere, maxime die eiusdem Caelitis festo, XIII mensis Octobris, et per sollemnem hebdomadam post Pentecosten, qua, feria scilicet secunda, e pristina consuetudine equestris ducitur pompa. Templum praeterea aliis Sanctorum reliquiis commendatur et sacra affiuit supellectile pretiosa. Quae cum animo reputans memorque sescentesimum mox abiturum esse annum, ex quo ecclesia esset consecrata — cuius rei causa peculiaria sollemnia huius Caelitis honori agentur —, et cupiens Christifideles vel ad impensiorem pietatem provocare, Venerabilis Frater Matthias Wehr, Trevirensis Episcopus, cuius in iurisdictione laudatum hoc templum est positum, Nos rogavit, ut idem Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenter admissis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam paroecialem Deo in honorem Sancti Wendalini in oppido cognomini, seu, uti vulgo appellant, St. Wendel , consecratam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine honestatis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces hlgiter ex stare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Aprilis, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

 

top