 |
LITTERA APOSTOLICA
TOT INTER ANGUSTIAS
BEATA MARIA VIRGO, « DOMINA NOSTRA A PACE »,
PRAECIPUA CAELESTIS PATRONA
DIOECESIS TRUXILLENSIS
IN VENEZUELA CONFIRMATUR.
IOANNES PP. XXIII
AD PERPETUAM REI MEMORIA
Tot inter angustias atque discrimina mortalibus affulget Augusta Virgo,
caeli terraeque Regina, quae tumultus compescit verique nominis pacem animis
infundit. Hanc, ut accepimus, religiose colunt Christifideles Truxillensis
dioecesis in Venetiolae finibus, siquidem urbs episcopalis, Reginae Pacis
invocato nomine, olim fuit condita ac templum princeps eodem hoc titulo
est insigne. Quam ob rem post constitutam eandem dioecesim, Dei Genetrix,
cui « Dominae Nostrae a Pace » appellatio adiecta, Patrona totius
iurisdictionis est constituta. Quam electionem ut ratam haberemus, Venerabilis Prater
Antonius Ignatius Camargo, Episcopus Truxillensis in Venezuela, Nos officiosis
rogavit precibus. Nos autem, qui nihil antiquius habemus, quam ut Mariano cultui
maiora in dies afferamus incrementa, votis huiusmodi libenter statuimus annuere.
Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, Dominam Nostram a Pace, totius
Truxillensis in Venezuela dioecesis praecipuam apud Deum Patronam
confirmamus, seu iterum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus
ac privilegiis liturgicis, quae principalibus dioecesium Patronis rite
competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atqne efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis
Maii, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|