 |
LITTERA APOSTOLICA
IUVAT NOS
BEATA MARIA VIRGO DE ROSARIO
PRAECIPUA CAELESTIS PATRONA
PRO URBE V. « MORENO » AC TOTA MORENENSI REGIONE, INTRA MORONENSIS DIOECESIS
FINES IN REPUBLICA ARGENTINA, DECLARATUR.
IOANNES PP. XXIII
AD PERPETUAM REI MEMORIAM.
Iuvat Nos certiores fieri
civiles pot estates cum Ecclesiae moderatoribus consentire mutuamque sibi operam praebere. Haud parvo igitur afficimur gaudio, quod Venerabilis Frater
Michael Raspanti, Episcopus Moronensis, Nobis rettulit Honorabile Consilium
urbis, vulgo « Moreno » nuncupatae atque intra Moronensis dioecesis fines in
Republica Argentina positae, enixis civium votis obsecundans, ab eodem Ordinario
pluries efflagitasse ut Beata Virgo Maria, Nostra Domina Sacratissimi Rosarii
invocata, totius Morenensis regionis nec non civitatis praecipua renuntiaretur
caelestis Patrona. Insuper, quod quidem peculiari laude dignum videtur, idem
Morenensis civitatis Consilium se novum in honorem Deiparae Virginis de Rosario Templum, tamquam publicae utilitati civiumque pietati aptum,
suis sumptibus aedificaturum liberaliter pollicitum est. Quibus omnibus
perpensis, Episcopus, quem supra laudavimus, Nos rogavit ut, primo exeunte
saeculo ab ipso civitatis supremo condito magistratu, eandem Virginem Mariam a
Rosario Morenensis urbis eiusdemque regionis apud Deum Patronam benigne
renuntiare dignaremur. Nos autem, ad magis magisque concordiam inter Ecclesiae
pastores civilesque potestates fovendam atque Christifidelium in Virginem
Mariam pietatem promovendam, huiusmodi vota excipere perlibenter statuimus.
Qua propter, ex Sacrae Rituum Congregationis consnlto, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi perpetnnmque in modnm Beatam Mariam Virginem, nomine Nostrae Dominae a
Sacratissimo Rosario veneratam, Morenensis urbis totinsqne continentis
regionis praecipuam caelestem Patronam eligimns, facimns ac declaramus,
omnibus adiectis honoribus ac liturgicis privilegiis, quae principalium locorum
Patronis rite competunt. Contrariis quibnsvis minime obstantibns. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter ex stare ac permanere; suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poternnt,
nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a
quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis Iunii,
anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|