The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

SUPERNO DEI*

COMMISSIONES CONCILIO VATICANO SECUNDO
APPARANDO INSTITUUNTUR
 

 

Superno Dei nutu factum esse reputavimus quod Nobis, ad Pontificale Solium vix evectis, Concilii Oecumenici celebrandi, veluti flos inexspectati veris, subiit cogitatio. Ex hoc quippe sollemni circa Pontificem Romanum sacrorum Antistitum coetu novum amplioremque, in hisce perturbatis temporibus, Ecclesia, dilecta Sponsa Christi, haurire potest splendorem, novaque spes affertur ut ii, qui christiano nomine decorantur, et sunt nihilo minus ab hac Sede Apostolica seiuncti, divini Pastoris vocem audientes, ad unicam Christi veniant Ecclesiam.

Postquam igitur, die XXV mensis Ianuarii, anno MCMLIX, in festo Conversionis S. Pauli Apostoli, sacris in Basilica Ostiensi interfuimus, Patrum purpuratorum Collegio significare Nobis placuit propositum Nostrum Concilii Oecumenici convocandi: quod Patres Cardinales laetantes ominantesque acceperunt. Die vero XVII mensis Maii insequentis, in festo Pentecostes, ut labores praevii accurate naviterque fierent, constituimus Commissionem Antepraeparatoriam pro Concilio Oecumenico, ex lectissimis Curiae Romanae Viris, cuius moderamen diletto Filia Nostro Dominico S. R. E. Cardinali Tardini, a publicis Ecclesiae negotiis, commisimus.

Deinde autem in Nostris primis Litteris Encyclicis pressius enuntiavimus Concilium Oecumenicum ea praesertim de causa celebratum iri « ut ad Catholicae Fidei incrementum et ad rectam christiani populi morum renovationem deveniatur, utque ecclesiastica disciplina ad nostrorum temporum necessitates rationesque aptius accommodetur. Id profecto mirabile praebebit veritatis, unitatis caritatisque spectaculum: spectaculum dicimus, quod ii etiam cernentes, qui ab Apostolica hac Sede seiuncti sunt, suave, ut confidimus, invitamentum accipiant ad illam unitateln quaerendam assequendamque, quam Iesus Christus a Caelesti Patre flagrantibus rogavit precibus » (1).

Statuimus praeterea ut celebrandum Concilium, ex constituta iam sede, Vaticanum secundum nuncuparetur.

Commissio Antepraeparatoria maxima cum diligentia munus sibi demandatum explevit. Eadem enim, a sacrorum Antistitibus consilia et vota de rebus in Concilio tractandis postulavit, responsionesque omnes, quae plus bis mille numerantur, et sunt maximo gaudio et faustissimo omine datae, Sacris Dicasteriis Curiae Romanae, claro ordine digestas, notas fecit. Sacra autem Dicasteria multum sane utilitatis ex hisce consiliis et votis haurire potuerunt, indeque sua proposita et monita Nobis exhibuerunt. Denique ecclesiasticae et catholicae Studiorum Universitates, pari aemulatione ductae, vota et studia protulerunt de rebus Ecclesiae maxime profuturis.

Hos quidem labores investigationesque, alacri sedulitate peracta, Nos ipsi secuti sumus, Nostroque duximus muneri attentissime pervolutare cum sacrorum Antistitum consilia et vota, tum Sacrorum Dicasteriorum Curiae Romanae proposita et monita, tum denique Universitatum vota et studia. Maximas propterea gratias agimus Deo quod Nostris propositis tam generosa responderit Venerabilium Fratrum et Filiorum Nostrorum opera tamque fervens.

Nunc autem, cum ex affatim comparatis rebus et argumentis, clare pateat in quas res, pro Ecclesiae bono atque animarum salute, intendere debeat proxima Oecumenica Synodus, tempus iam est ut, adiuvante Dei gratia, ad constituendos coetus procedamus, qui in studium rerum, quae in Concilio tractari poterunt, sedulo incumbant. Volumus profecto ut eiusmodi coetus constent ex S. R. E. Cardinalibus, Episcopis et viris ecclesiasticis, virtute et doctrina praestantibus, cum ex clero saeculari tum ex religiosis familiis, ex variis terrae partibus ita delectis ut universale seu catholicum Ecclesiae decus atque munus inde quoque elucescat.

Per praesentes igitur Apostolicas Litteras, motu proprio datas, haec decernimus ac statuimus, quae sequuntur:

1 – Ad apparandum Concilium Oecumenicum Vaticanum alterum instituuntur Commissiones, quae Praeparatoriae appellantur in idque tendunt ut res seu materias per Nos selectas studio et pervestigationi subiciant, rite perspectis sacrorum Antistitum votis atque Dicasteriorum Curiae Romanae monitis et propositis.

2 – Commissiones singulae in varias Sectiones seu Subcommissiones pro necessitate dividi poterunt.

3 – Unaquaelibet Commissio suum habeat Praesidem et certum membrorum numerum. Praeses erit unus ex S. R. E. Cardinalibus. Membra autem ex Episcopis et viris ecclesiasticis praeclaris deligentur.

4 – Commissionibus singulis accedent aliquot Consultores ex viris rei peritis delecti.

5 – Suum quaeque Commissio habeat Virum ab actis seu Secretarium.

6 – Commissionum singularum Praesides et membra, necnon Consultores et Secretarii Nostra auctoritate eligentur.

7 – Commissiones praeparatoriae constituuntur decem: aliae, si oportuerit, ad beneplacitum Nostrum condentur. Commissiones igitur sunt, quae sequuntur:

a) Commissio theologica, cuius erit quaestiones ad Scripturam Sanctam, Sacram Traditionem, fidem moresque spectantes perpendere et pervestigare;

b) Commissio de Episcopis et de dioeceseon regimine;

c) Commissio de disciplina cleri et populi christiani;

d) Commissio de Religiosis;

e) Commissio de disciplina Sacramentorum;

f) Commissio de Sacra Liturgia;

g) Commissio de Studiis et Seminariis;

h) Commissio de Ecclesiis orientalibus;

i) Commissio de Missionibus;

l) Commissio de apostolatu laicorum in omnibus quae ad actionem catholicam, religiosam atque socialem, spectant.

8 – Secretariatus pariter instituitur quaestionibus omnibus expendendis, quae cum hodiernis vulgandarum sententiarum rationibus (ut sunt folia typis impressa, radiophonicae et televisificae transmissiones, cinematographica spectacula etc.) quoquo modo conectuntur. Hic Secretariatus praesidem habebit Praelatum, qui a Nobis eligetur, membra autem et consultores Nostra pariter auctoritate delectos.

9 – Quo autem magis ostendatur Noster amar atque benevolentia erga eos, qui christiano nomine decorantur, sed ab hac Apostolica Sede sunt seiuncti: utque ii Concilii labores segui possint viamque facilius invenire ad illam unitatem assequendam, quam « Iesus Christus a Caelesti Patre flagrantibus postulavit precibus », peculiaris Coetus seu Secretariatus instituitur, qui moderatorem habebit unum ex S. R. E. Cardinalibus, Nobis deligendum, eodemque modo ut Commissiones supra memo¬ratae constituetur.

10 – Instituitur demum Commissio Centralis, cui Nos praeerimus sive per Nosmet Ipsos sive per S. R. E. Cardinalem a Nobis designandum. Membra Commissionis Centralis erunt Praesides Commissionum singularum; Moderatores Secretariatuum, de quibus in n. 8-9; aliquot alii S. R. E. Cardinales; aliqui pariter Episcopi ex variis terrae partibus delecti.

11 – Commissioni Centrali accedet certus Consiliariorum numerus, ex Episcopis virisque ecclesiasticis perillustribus delectorum.

12 – Commissio Centralis suum habeat Praelatum ab actis, qui erit Secretarius Generalis.

13 – Com.missionis Centralis Membra necnon Consiliarii et Praelatus ab actis a Nobis eligentur.

14 – Commissionis Centralis munus esto segui ac, si necesse sit, in ordinem disponere singularum Commissionum labores, atque illarum conclusiones, rite perpensas, ad Nos deferre, ut res in Concilio Oecumenico tractandas Nosmetipsi statuamus. Commissioni Centrali munus quoque committitur proponendi normas, quae ad ordinem in Concilio servandum pertineant.

15 – Ad providendum denique rebus oeconomicis et technicis, quae Concilii celebrationi necessariae sint, peculiares coetus seu Secretariatus constituentur. Quae Nobis decernere visum est utiliter in hac causa, ea om nia et singula, uti decreta sunt, ita rata et firma esse et manere volumus ac iubemus : contrariis non obstantibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die V mensis Iunii, in festo Pentecostes, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

 

IOANNES PP. XXIII


* AAS. vol. LII, 1960, pp. 433-437.

(1) Litt. Enc. Ad Petri Cathedram, d. 29 Iun. 1959, A. A. S. LI, p. 511.

 

top