The Holy See
back up
Search
riga

EPISTULA APOSTOLICA
IAM IN PONTIFICATUS
IOANNES PP. XXIII
AD EXC. MOS ARCHIEPISCOPOS
ET EPISCOPOS NATIONIS VIETNAMIENSIS,
POST SACRAM IBIDEM CONSTITUTAM HIERARCHIAM
 

 

Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam Benedictionem
.

Iam in Pontificatus Nostri primordio propitia et grata occasio Nobis oblata est vos, Venerabiles Fratres, compellandi bene ominatis verbis, solacium salutemque precantibus, cum mense Februario anno MCMLIX in nobili regione vestra sollemnis Marialis celebrabatur Conventus. Hic ideo duabus ex causis tum indictus fuit: ut scilicet festis ritibus terminarentur saecularia sollemnia miri visus Deiparae Virginis Mariae in Lapurdensi specu; itemque ut tercenti commemorarentur exacti anni, postquam a Petri Sede primi Apostolici Vicarii missi sunt ad istas longinquas oras, ubi navitate Francisci Pallu et Petri Lambert de la Motte, duornm eximiorum Antistitum e Societate Parisiensi missionum ad exteras gentes, feliciter incohata et vitalia elementa assecuta est ea quae nunc apud vos missionalis operae temperatio et structura viget.

Abunde sane tum habuimus, cur laetaremur, cum percepimus Gregorium Petrum S. R. E. Cardinalem Agagianian, Sacri Consilii christiano nomini propagando nunc Praefectum, qui personam Nostram gerebat, istic festiva magnificentia et unanima laetitia exceptum esse atque sacris illis diebus splendidum catholicae fidei et religiosae pietatis spectaculum praebitum esse. Haec, quam a vobis habuimus, causa laetandi destituta non est alto, qui Nos commovit, animi affectu, cum edocti sumus etiam Venerabiles Fratres ac dilectos filios, qui regionis vestrae septemtrionalia incolunt, praepeditos, quominus centenariis sacris sollemnibus in urbe Saigon adessent, spirituali praesentia cor unum et anima una cum vestratibus effectos Immaculatae Virginis Mariae solium, affluentes gaudio, circumsaepsisse. Accommoda igitur S. Pauli Apostoli sponte profluunt verba: Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christo pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in Universo mundo (1).

Datur nunc haud minus propitia occasio vos affandi Nobis, exsultantibus et Deo gratias agentibus, propterea quod potestate Nostra Apostolica in omnibus ecclesiasticis circumscriptionibus regionis vestrae Episcopalem Hierarchiam constituimus: Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis (2).

Magni quidem momenti huiusmodi eventus grandia prae se fert et grandia spondet, ad vestram spiritualem unitatem et ad christianam vitam quod attinet. Iuvat Nos hoc apertis verbis magni aestimare, dum spem fiduciamque, quam animus Noster concepit melior a Nationi vestrae prospiciens, manifestam facimus: Os nostrum patet ad vos, cor nostrum dilatatum est (3).

Missionalis naturae sacrum regimen apud vos, quod usque adhuc ex septemdecim Apostolicis Vicariatibus constabat, modo tribus novis circumscriptionibus auctum est et ad dignitatem et gradum Episcopalis Hierarchiae evectum est, tribus novis ecclesiasticis provinciis creatis. Hae, una ad septemtriones vertens, altera media, tertia australis, metropolitanas sedes in urbibus Hanoi, Hu et Saigon obtinent eisdemque ut suffraganeae septemdecim novae dioeceses adscriptae sunt. Huius provisus aequa reputatur esse ratio, ubi attendatur de notabiliter augescenti Ecclesiae in ista regione progressu: etenim anno MCM catholici istic 812.000 erant; anno vero MCMXXVII, 1.237.249; nunc autem plus 1.500.000.

Pro certo habemus Vietnamienses Episcopos et sacerdotes, bonae existimationi huius Petri Sedis parem gratiam referentes, oblectamentum et solacium inde hausturos esse, itemque validum incitamentum, ut in singulis implendis partibus sibi attributi pastoralis muneris magis magisque industrii, navi et concordes sint: Sollicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes: spe gaudentes: in tribulatione patientes: orationi instantes: necessitatibus sanctorum communicantes ... (4).

Vietnamienses autem christifideles insigni huiusmodi in collato sibi honore agnoscent nova auctoritate fulciri catholicae vitae instituta a maioribus a se accepta, instituta, inquimus, sacrorum Martyrum sanguine, novorum christianorum semine, confirmata, itemque ad praestanda vigilantiore conscientia ea quae ipsi ut catholici et ut cives debent, impellentur.

Cum fere omnes dioeceses istius regionis nunc ab autochtonibus Episcopis administrentur, inde liquido patet efficientia et maturitate autochtonem clerum, qui numero et bona institutione spectabilis est, nobilitari; patet in super plurimum valuisse et fideli obsequio accepta esse praescripta praeceptaque a Romanis Pontificibus per missionalis generis documenta impertita, quae praesertim recenti aetate sunt edita et his incohant titulis: Maximum illud Benedicti XV, Rerum Ecclesiae Pii XI, Evangelii Praecones et Fidei donum Pii XII, ac denique novissimae Nostrae Encyclicae Litterae Princeps Pastorum .

E quibus haec verba proferre hisce in laetis rerum adiunctis placet: Haec Benedicti XV adhortatio, quam Decessores Nostri imm. rec. Pius XI et Pius XII iterarunt, providentissimi Dei favente gratia, perspicuos uberesque edidit fructus; quamobrem cupimus ut idcirco uua Nobiseum immortales Deo agatis grates, quod in terris a Missionalibus excultis frequentes lectissimaeque consurrexerunt Episcoporum et sacerdotum cohortes ... (5).

Quo autem mutuo consociata opera vestra actuosior et studiosior fiat atque vos sitis in uno spiritu unanimes collaborantes fidei Evangelii (6),  iuvat Nos nonnulla, quae in supra memoratis Encyclicis Litteris Nostris monuimus, recolere: Christianorum autem communitates, quibus adhuc Missionales suam praestant navitatem, quamvis iam a propria Hierarchia regantur, eorum etiamnunc opera profecto indigent, qui hac de causa ex aliis nationibus advenerunt, sive ob territorii amplitudinem, sive ob christifidelium succrescentem numerum, sive denique ob ingentem multitudinem eorum, qui nondum Evangelii doctrina exculti sunt. Eis procul dubio haec proximi Decessoris Nostri sententia tribui potest: Ii quidem minime vocandi sunt extranei, cum quilibet catholicus sacerdos, in officio sui muneris fideliter perstans, veluti sua in patria se habeat ubicumque Dei Regnum floret vel sumit exordia ” (7). Singuli igitur una simul concordique fraternae illius sinceraeque caritatis vinculo coniuncti operentur, quae amorem in se referat, quo erga Divinum Redemptorem eiusque Ecclesiam flagrare debent; atque Episcopis prompti hilaresque filiorum animo obseqnentes, quos Spiritus Sanctus posuit ... regere Ecclesiam Dei ... (8).

Nova exspectatio rerum ac nova temperatio structuraque, quas Ecclesia in regione vestra prae se fert, nequit minuere vel relaxare nisus viresque eorum, qui consociata navitate missionali labori ad Evangelium Christi serendum istic vacant: nam in posterum plurimum restat agendum.

Iidem in praesentis temporis adiunctis officio perinde ac volentis animi affectui satis facimus: amplae laudis praeconium et aequam approbationem innumeris Evangelii operariis tribuimus, qui per trium postremorum saeculorum decursum in ista exercenda mystica vinea alii post alios in locum successerunt iidemque, magnanimis susceptis laboribus et praegravibus toleratis incommodis, profuso quoque notmumquam sanguine, constituendae Episcopali Hierarchiae gradatim vias aperuerunt et aptas condiciones incoharunt. Pariter grata et studiosa advolat cogitatio Nostra ad omnes missionales sodales, qui in praesens — veri adiutores Dei (9) — consertam operam navant autochtoni clero, ut Christi doctrina et praecepta in Vietnamiensis gentis amplissimis coetibus altiore et latiore stirpe insideant. Ad Praesules vero, qui Episcopis ex ista gente ortis sedes tradiderunt, postquam pro adventu Regni Dei indefatigatos insumpserunt labores et fundamenta christianarum communitatum, quas regebant, constabiliverunt, gratiarum actiones et flagrantia omina Nostra mittimus, Deum precantes, ut uberrimis caelestibus donis eos muneret atque in inenarrabile gaudium vertat moerorem, quo ipsi summis utilitatibus Ecclesiae prospiciendi causa affecti sunt. Eorum operae prosperi successus, quos conspicere sane licet praecipue ex Episcopali Hierarchia constituta, palam testantur Deum acceptam eam habuisse et gratiae Suae auxilio provexisse.

Commoto denique admiratione animo in visceribus Christi paternam ac benevoleritissimam voluntatem declaramus universis vobis, Venerabiles Fratres, ac vobis, dilecti Vietnamienses filii, ac praecipue iis qui sunt in omni pressura . Vos Pauli Apostoli verbis usi cohortamur: Vigilate, state in fide, viriliter agite et contortamini (10) atque in singularis amoris pignus, in testimonium enixae sollicitudinis et bonae existimationis Nostrae ad eos referimus eiusdem Apostoli incitamenta et laudes: Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscuiusque vestrum in invicem; ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus, quas sustinetis, ... ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini (11). 

Plurimum cupimus, ut Vietnamienses christifideles, sarris Pastoribus obsecuti, reverentia in legitimas patriae potestates emineant, atque sociali sincero et vero progressui civium insigne afferant adiumentum, de re quoque civili egregie et insigniter merituri: nam ch'is optimus existimari et esse debet christianus,

Haec imo e pectore ominati, Apostolicam Benedictionem vobis, Venerabiles Fratres, et sacerdotibus et fidelibus, curae vestrae commissis, peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIV Ianuarii anno MCMLXI, Pontificatus Nostri tertio.

 

IOANNES PP. XXIII


(1) Rom, 1-8.

(2) Col. 11, 1.

(3) Cor. 6, 11.

(4) Rom. 12, 11-13. 

(5) Litt. Enc. Princeps Pastorum , AAS LI (1959), pp. 837-838.

(6) Phil. 1, 27. .

(7) Epist. Pii XII ad Emum Card. A. Piazza; AAS XLVII (1955), p. 542.

(8) Act. 20, 28. - Litt. Enc. Princeps Pastorum , AAS LI (1959), pp. 839-840.

(9) Cfr. 1 Cor. 3, 9.

(10) 1 Cor. 16, 13.

(11) 2 Tess. 1, 3-5.

 

 

top