 |
EPISTULA APOSTOLICA
SACRARUM EXPEDITIONUM
IOANNES PP. XXIII
AD EXC. MOS ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
INDONESIANAE REIPUBLICAE,
POST SACRUM IN EA REGIONE
CONSTITUTAM HIERARCHIAM
Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
SACRARUM EXPEDITIONUM inclita et sacrosancta causa iam a Summi Pontificatus
Nostri primordiis menti occurrit omni qua pollet amplitudine, praestantia,
gravitate et enixas sollicitudines universalis muneris Nostri ad se convertit.
Ut in primis Encyclicis Litteris, quibus initium «Ad Petri Cathedram »,
monuimus, nulla alia opera Deo est gratior quam inceptio arcte conexa communi,
quo credentes tenentur, officio Christi regnum propalandi, secundum iniunctum
Apostolis mandatum: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni
creaturae (1).
Quo autem maiores vires huiusmodi incepta exciperent, ea confirmantes omnia
quae Decessores Nostri hac super re et docuerant et peregerant, quin etiam
insistentes viam, quam ipsi strepue iniverunt, Nobis cordi fuit opportunis et
maturis consiliis constituere Ecclesiasticam Hierarchiam omnibus in regionibus,
in quibus pro adiunctis rerum licuit Episcopales sedes erigere et has, quantum
fieri posset, Antistitibus, qui ibidem orti essent, attribuere. Summas itaque
Deo agimus gratias, quod Pontificatus Nostri duos dumtaxat per annos concessit,
ut diversis in orbis terrarum partibus, scilicet in Nyassalandia, Rhodesia
Septentrionali, Congo, Rhuanda Urundi et Vietnamia, Episcopalem Hierarchiam
constabiliremus. Quapropter admodum delectati sumus, cum mentis oculis
contueremur Episcoporum et sacerdotum numero et virtute spectabilem cohortem,
quam in latissimo evangelico arvo Dominus messis excitavit.
Mense Maio elapso anno vos, Venerabiles Fratres, ad quinquennalem celebrandum
Indonesiae Ordinariorum Conventum in urbem Girisondam convocati, obsequii plenas
Nobis litteras misistis id postulandi causa, ut in Indonesia quoque Episcopalis
Hierarchia constitueretur. Ratio autem huiusmodi petitionis innitebatur in
melius proficiscente atque eximia prorsus progressione, quam sacrae expeditiones
in patria vestra assecutae sunt, ubi circiter 1.200.000 catholici censentur, cum
catechumenorum studiosa multitudine, mille ferme sacerdotibus, quorum complures
autochtones, et bene multi sacrorum alumnis.
Nobis hauds ane parvo solacio id cum animo considerantibus sponte subeunt
verba, quae S. Franciscus Xaverius, Sacrarum Evangelii Missionum rite nuncupatus
Apostolus, cum aliquantulum in vestris degeret insulis et nunquam alibi aeque
istic se felicem esse profiteretur, prophetico quodam motus spiritu eas insulas
divinae spei vocavit (2). Nos vero religioso obsequio Deo gratias persolventes,
quod huiusmodi genero sa vota tanti Evangelii praeconis maturescunt, cum probe
animadvertissemus Indonesianam nationem — institutis et moribus, historiae
fastis, humanitatis cultu, civium multitudine, regionis loco et situ, qui
maritimorum et aeriorum itinerum occursum celeberrimum praebet — inter gentes
munus et partes maioris usque momenti agere, potestate Nostra Apostolica usi,
Episcopalem Hierarchiam in patriae vestrae finibus condidimus.
Faustus hic eventus, in annalibus Catholicae Ecclesiae in Indonesia aureo
inscriptus titulo, causa Nobis est, cur eum vobis valde gratulemur, cum S. Paulo
Gentium Apostolo proloquentes: simul consolari in vobis per eam, quae invicem
est, fidem vestram at que meam (3). Pariter id efficit, ut solidiore usque
firmae spei fundamento prospiciamus etiam remota futura, quae quidem Catholicae
Ecclesiae in Indonesia propitia et secunda fore confidimus: Multa mihi
fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis (4). Quapropter hae
Litterae indicium pignusque sunto singularis pa ternae benevolentiae et
sollicitudinis, quibus vos prosequimur.
Missionalis structura et temperatio istius regionis, quae hactenus ex viginti
Apostolicis Vicariatibus et septem Apostolicis Praefecturis constabat, ad gradum
ac dignitatem Episcopalis Hierarchiae modo evecta est, sex Ecclesiasticis
Provinciis creatis. Ex his duae Insulam Iavam ambitu suo comprehendunt, tertia
insulam Sumatram, quarta Borneum Indonesianum, quinta insulas Celebesiam et
Molucas, quae a S. Francisco Xaverio haud sine durabili honore alacrem
apostolicam impulsionem exceperunt, sexta uberrimam insulam a Floribus
nuncupatam, insulasque Sundae Minores, et quae proxima sunt territoria. Hisce in
temporis adiunctis tres probatissimi istic nati Antistites ad metropolitanam
dignitatem promoti sunt.
Plurimum cupimus, ut tantum bonae existimationis et securae exspectationis
testimonium, quod Petri Sedes Praesulibus, sacerdotibus, christifidelibus, quin
etiam universae Indonesianae nationi impertivit, auspicato adaugeat vobis,
Venerabiles Fratres, fidei vigorem, apostolicae navitatis sollertiam, ad
missionalia incepta incensum studium, christianae caritatis alacres et
magnificentissimos impulsus.
Hoc in faustitatis eventu aequum esse putamus honorabili memoria recolere
illos crebros insignesque Evangelii praecones, qui caritatem pro armis habentes,
strenue et fidenter ad istam pulcherrimam latamque insularum coronam appulerunt.
A vebant ii paciferam Christi crucem istic extollere et scaturiginem aperire
fontis aquae salientis in vitam aeternam (5). Fortiter tolerarunt longas moras
et in incipiendo ardua obstantia, cum sibi persuasum esset invictam patientiam
et constantiam omnino exquiri, ut ager Dei tenaci labore exercitus pias messes
ederet. Sunt religiosi sodales, sacrae virgines, catechistae, qui praevii vobis
fuerunt: horum gesta in divino libro vitae et in Ecelesiae missionalis inelitis
fastis inscripta sunt.
Ut par est, etsi istic Ecelesiastica Hierarchia constituta est, dioeceses
vestrae adhuc egent auxiliis missionalium sodalium, in pastoralis vitae campo et
finibus, praesertim ad animorum curam quod attinet, pro augescenti fidelium
numero ac pro iis qui, ingens multitudo, Evangelii lucem exspectant. Ii
adiutricem pergent impendere operam in instruendo educandoque autochthoni dero,
quem vehementer optamus doctrina et virtute magis magisque praeditum ac divitem,
ita ut potestatibus probe gerendis variis in muneribus par esse possit, iidemque
in catholicis scholis bene conformatis et magna assecutis incrementa, elaborare
pergent; in nosocomiis, orphanotrophiis, ambulatoriis valetudinariis, in
inceptionibus christiano proximorum amore excitatis, quae Ecelesiam fulgenti
gloriae serto circumdant et apud pernobilem Nationem vestramad maiorem prosperi
tatem, ad civilem sincerae notae progressionem con ferunt, consilio et opera,
prout in praesens faciunt, aderunt.
Dominus messis, quaesumus, tueatur et foveat in exemplum coalescentem
concordiam, mutua consonae operae studia inter sacros Pastores et gregem, inter
sacerdotes autochthones et missionales ab externis oris istuc profectos. Haec
animorum operumque coniunctio, quemadmodum praesentis laeti et prosperi status
causa fuit, ita spondet Regni Dei in posterum ampliores profectus; quin etiam
patriae communitati validas afferet vires ut in re sociali et civili quidquid
est salutare, profuturum, optabile incrementum capiat, in melius provehatur: nam
ex officio naturaque rerum quam maxime prodest Civitati quisquis Christi
religionem sincere profitetur et diligenti operae perfunctione assidue complet.
Haec imo e pectore ominati, vobis, Venerabiles Fratres, vestris sacerdotibus
et christifidelibus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XX mensis Martii, anno MCMLXI,
Pontificatus Nostri tertio.
IOANNES PP. XXIII
(1) Mc. 16, 15.
(2) Epistulae S. Francisci Xaverii aliaque eius scripta: ed. G.
Schurhammer et J. Wicki S. J., Romae 1944, Tomus I, pp. 379-380.
(3) Rom. 1, 12.
(4) 2 Cor. 7, 4.
(5) Cfr. Io. 4, 14
|