 |
EPISTULA APOSTOLICA
CELEBRANDI CONCILII OECUMENICI
IOANNES PP. XXIII
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
DE SUPPLICATIONE HABENDA
PROXIMO FESTO PENTECOSTES PRO
CONCILIO OECUMENICO VATICANO II
Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam Benedictionem!
CELEBRANDI CONCILII OECUMENICI postquam inivimus propositum, supplices Deo
cotidie admovimus preces, ut misericordiae suae abundantiam in Ecclesiam eiusque
Pastores effunderet. Concilium enim opus grande est, cui hominum non sufficiunt
vires: sed per Redemptorem Nostrum vim efficacitatemque obtinet, qui, Apostolos
suos benigne alloquens, se rogaturum Patrem promisit ut alium Paraclitum ipsis
daret, Spiritum veritatis: « Ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia,
quaecumque dixero vobis » (1).
Ea quidem de causa saepissime hortati sumus vos, Venerabiles Fratres, et
fideles omnes, sacrorum in primis alumnos, pueros, aegrotos, ut per ingeminatas
cunctorum preces atque oblata Deo sacrificia, Omnipotentis Dei indulgentiam
consequeremur et gratiam.
Laetanti animo conspeximus et divini auxilii et vestrae sedulitatis
argumenta: quandoquidem quod suavissima ex spectatione in Coenobio Basilicae
Ostiensis nuntiavimus, res iam exstat magna consideratione digna, quae Patrum
Cardinalium atque sacrorum Antistitum admirationem et concordem plausum excitat:
piamque fidelium plebem in universo orbe gaudio complet sancto. Quod autem
modicum semen apparebat, in arborem crescit virentem, frontibus, floribus,
fructibus conspicuam, quae magnam spem, in Ecclesiae decorem, portendit.
Misericordias Domini in aeternum cantemus, Eique gratias humiliter agamus,
quoniam largissima ope tantum prosperavit inceptum.
Cum autem labores Concilio apparando impensiores fiant, atque iterandarum
precum necessitas magis magisque persentiatur, exoptamus, Venerabiles Fratres,
ut proximo adventante festo Pentecostes, sollemni praemissa — ut mos est —
novendiali supplicatione, flagrantes in universa Ecclesia Nobiscum admoveantur
Spiritui Sancto preces, ut eis praesertim adsit, qui parando Concilio operam
sollerter impendunt: mentes visitet, superna gratia impleat, fons vivus, ignis,
caritas.
Deiparae Virginis Mariae, quae est mater gratiae et Concilii patrona
caelestis, potens advocetur intercessio; atque votis indulgeat S. Ioseph, eius
Sponsus castissimus, cui nuper Concilium fidenter commisimus.
Sollemni huic supplicationi splendorem addere volentes, proximo die
Pentecostes in Basilica Petriana, quae erit Concilii sedes, quibusdam Episcopis
ad Evangelium in longinquis oris nuntiandum electis consecrationem Ipsi
conferemus.
Cupimus praeterea ut opportuna incepta foveantur et multiplicentur, quae
fidelium mentibus proximi Concilii Oecumenici momentum atque proposita
illustrent.
Plane speramus, Venerabiles Fratres, fore ut Deus Omnipotens atque beati
Caelites aurem suam precibus accommodent nostris; atque Ecclesia, suo splendore
fulgens, praebeat cunctis mirum unitatis, veritatis caritatisque spectaculum,
quod conspicientes ad eam trahantur, qui extra maternum eius sinum ad haec usque
tempora degunt.
Qua freti fiducia, vobis singulis universis, Venerabiles Fratres, et gregi
unicuique vestrum concredito, Apostolicam Benedictionem effusa caritate
impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XI mensis Aprilis anno MCMLXI,
Pontificatus Nostri tertio.
IOANNES PP. XXIII
(1) Io. 14, 26.
|