 |
EPISTULA APOSTOLICA
QUOTIESCUMQUE NOBIS
IOANNES PP. XXIII
AD E. MUM P.D.
THOMAM TIT. S. MARIAE IN VIA
S. R. E. PRESBYTERUM CARDINALEM TIENCHENSIN, ARCHIEPISCOPUM
PECHINENSEM
AC APOSTOLICUM ADMINISTRATOREM
ARCHIDIOECESIS TAIPHENSIS,
ATQUE AD EXC. MOS EPISCOPOS CETEROSQUE
EIUSDEM PROVINCIAE ECCLESIASTICAE ORDINARIOS,
OB TRES DIOECESES IN INSULA FORMOSA NOVITER ERECTAS.
Dilecte Fili Noster ac Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam
Benedictionem!
QUOTIESCUMQUE NOBIS occasio datur verba hortamentaque Nostra
adhibendi ad christianorum communitates, sive singulas sive omnes, quae vel iampridem vel recens in territoriis Missionalium labore excolendis ad
Evangelii lumen pervenerunt, vehementi sane paternoque solacio semper
afficimur. Nihil enim iucundius, nihil gratius Summo Ecc1esiae Pastori esse
potest, quam Venerabiles Fratres, itemque clerum christifideliumque
multitudines alloqui, qui in variis continentibus terris propalam demonstrant
catholic am Ecclesiam ubertate vitae perpetuaque florere iuventa.
Cum recens novas dioeceses tres, hoc est Hsinchuensem, Tainanensem et
Kaohsiungensem creaverimus in eo territorio, in quo Hierarchia Ecclesiastica iam
constituta erat, atque tres novos Episcopos Sinenses iisdem dioecesibus praefecerimus, quos Nosmet
ipsi in Patriarchali Basilica Vaticana, sollemni Pentecostes die, consecravimus,
commisso apostolico munere sacrum Evangelium nuntiandi omnibus gentibus, id
opportunitatem Nobis praebet Apostolicas has Litteras ad vos dandi,
Venerabiles Fratres, itemque ad clerum autochthonem et alienigenam ad
ceterosque christifideles vigilantiae vostrae concreditos. Quod quidem facimus
hoc ducti consilio, ut plus plusque gravitas ac momentum in luce ponatur earum
rerum, quas decernere Apostolicae huic Sedi visum est; siquidem materna eius
sollicitudo eo semper spectat, ut Hierarchiae Ecclesiasticae constitutio par
cotidie magis exsistat locorum necessitatibus, cum eiusdem sit officium
catholicam fidem in istis plagis tueri atque dilatare.
Sacra Pentecostes sollemnia aptissima Nobis visa sunt ad munera Sancti
Spiritus impetranda tribus Nationis vestrae civibus, quos tanto honore dignos
putavimus. Ii autem, una cum Missionalium Praesulum agmine, qui a diversis ac
longinquis orbis terrarum partibus convenerant, pulcherrimae sacrorum Pastorum
coronae instar, luculentissime ostenderunt atque testati sunt, Iesu Christi
Ecclesiam unam et catholicam esse, eamque errantes oves ad unum ovile et ad unum
Pastorem (1), episcopum animarum nostrarum (2),
summo studio impensaque cura advocare; catholicam dicimus Ecclesiam, quae cum
suapte natura possit omnes attingere homines eosque ad salutem perducere,
potest etiam instaurare omnia in Christo (3), hoc est populorum res
omnes eorumque civilem cultum; cuiusque denique est superna vi afficere
audacis elatique huius saeculi progressus, atque universum hominum genus
complecti illudque mystici Iesu Christi corpus efficere.
Divinus Redemptor cum apostolos suos misit in mundum universum (4), palam demonstravit proprium ac singulare Ecclesiae munus eiusque nativum
vigorem, simulque declaravit missionale opus ad eius naturam necessario
pertinere. Siquidem opera Episcoporum, quos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei
(5), inexhausti supernae gratiae ii fontes defluunt, qui, quasi
in:iguus ac salutaris amnis, in totum terrarum orbem manant. Ex quo consequitur, ut inter cetera Episcoporum lineamenta et dotes, illud emineat, ut
iidem paternam in se referant imaginem. Hinc patet etiam quaenam vis insit
praeclarae illi S. Pauli Apostoli sententiae: « Nam si decem millia paedagogorum
habeatis in Christo: sed non multos patres. Nam in Christo Iesu per
Evangelium ego vos genui » (6).
Atque in primis vos, Venerabiles Fratres, hortamur, ut has gravis simas ac
salutares veritates in memoriam ovium vigilantiae vestrae creditarum redigere
ne omittatis. Scilicet debitum Omnipotenti Deo exhibere cultum cum eoque
coniungi neminem posse, nisi per Iesum Christum; non posse vero coniungi cum
Christo, nisi in Ecclesia et per Ecclesiam, quae est mysticum eius corpus; non
posse denique ad Ecclesiam pertinere, nisi per Episcopos, Apostolorum
successores, cum Supremo Pastore coniunctos, qui successor est Petri.
Summo cum animi Nostri gaudio oculos convertimus ad dominicum istius insulae
agrum evangelicis flavescentem messibus, quae, divini Creatoris munere, loci
amoenitate tanto pere praestat. Etenim per elapsi decennii spatium, in
dioecesibus vestris res catholica felix cepit incrementum, quod attinet sive
ad eorum numerum, qui catholicae religioni ascripti sunt, sive ad eos qui ad
sacerdotalia munera capessenda divinitus sunt vocati, sive ad scholas
institutas, sive postremo ad valetudinaria ceteraque caritatis incepta et
opera excitata. Hoc autem catholicae religionis incrementum — quod divinae
largitati tribuendum est atque concordi navitati sacrorum Pastorum Sinensium vel
missionalium, sociam ferentibus operam sacerdotibus ex utroque clero, sacris
virginibus, christianae doctrinae institutoribus, quibus ultro libenterque
populus vester respondit — ne in oblivionem vos adducat, in ceteris nobilissimae Nationis vestrae dioecesibus tot eiusdem fidei fratres in aerumnosis rerum
adiunctis versari, eorumque multos strenuam atque constantem, etsi tacitam, Iesu Christi et Ecclesiae fidelitatem coram
universo mundo in exemplum profiteri.
Cum illos recogitamus dilectissimos filios, duplici de causa vehementer
afflictamur: et quod ipsos aegritudines suscipere videmus; et quod pes sum data
animadvertimus salutaria frugiferaque christianae vitae incepta et opera, quae
quindecim ante annos illic excitata sunt, cum nempe Decessor Noster fei. rec.
Pius XII in Sinis sacram constituit Hierarchiam; opera dicimus et incepta, quae
tunc optimas videbantur portendere progressiones, nunc autem, pro dolor,
oppressa iacent atque exarescunt.
At graviore etiam acrioreque dolore afficimur, ob earum catholicarum
communitatum sortem, ex quibus tristes ad Nos perferuntur nuntii, quos malimus
esse fallaces: scilicet nonnullos debiles infelicesque filios Nostros — uti
Ecclesiae inimici dictitant, non sine insidiis, neque sine male dissimulato gaudio
— palam asseverare, se velle ad Catholicam pertinere Ecclesiam,
coniunctione non servata cum eius aspectabili capite, Romano scilicet Pontifice,
itemque testari, se indemne catholicae fidei patrimonium servare velIe,
fundamento temerario ausu reiecto, hoc est petra angulari a Iesu Christo posita.
Nobis placet, qui paterno caritatis affectu universos filios Nostros
amplectimur, fiduciam atque spem alere, res eo miseriae revera non
processisse; atque ideo cotidie Divino Redemptori supplicamus, ut benigne
velit eorum mentes illustrare, eorumque animos obnubilatos forte atque
vacillantes flexanima gratia sua salubriter percellere. Quamobrem a severioribus monitis abstinemus omnesque etiam atque etiam ad Deum enixe exorandum
invitamus.
Dum autem tot curis sollicitudinibusque commovemur, peculiare solacium
capimus ex eo quod Nobis licuit tribus Sinarum Praesulibus episcopale conferre
munus; in quo quidem cernere iuvat veluti novum testimonium, novum indicium
novumque auspicium.
In enim hinc testatur, Apostolicam Sedem semper constanterque sollicitam
esse de veri nominis bono Sinensis populi, cuius tres filios ad episcopalem
dignitatem nuper evexit; illinc testatur, gentem vestram animi propensione moveri ad cristianam
amplectendam fidem, quae a natione vestra nequaquani aliena est, ut falso
nonnulli affirmant, cum potius idonea sit ad nobilissimis celsissimisque
vestratium animi necessitatibus satisfaciendum.
Pastores illos vestros sacerdotii plenitudine Nosmetipsi eam etiam ob causam
augere voluimus, ut palam ac manifesto confirmaremus vinculum illud artissimum,
quo totius terrarum orbis episcopi cum Beati Petri Successore coniunguntur, non
solummodo quod christianae veritati, cuius ipse est custos, fideliter
adhaerent, sed quod etiam eius supremae atque immediatae iurisdictionis
potestati subduntur, ipsi a Christo Iesu collatae.
Denique in illis sacris ritibus a Nobis celebratis auspicium inest, fore ut
Sinensis Ecclesia revirescat; quod — ut persuasum est Nobis — tunc feliciter
continget cum, Divino Redemptore clementer donante, in immensis patriae
vestrae regionibus iterum Evangelium nuntiare poterunt paciferi Christi
operarii, quorum apostolicum studium in Sinensium christifidelium animis
excolendis, qui sive in dioecesibus vestris sive in longinquis terrarum orbis
partibus degunt, vos alere ac fovere non cessabitis.
Haec animo prospicientes atque huiusmodi caritatis flam ma flagrantes, quae
ad universam gentem vestram speetat, pergite, Venerabiles Fratres ac dilecti
filii, impensiore usque studio atque alacritate contendere — vobis adiutricem
ferentibus operam missionalibus ex exteris nationibus, qui de Evangelii causa
tam egregie meriti sunt — ut Christi verbum latius usque propagetur ac veluti
evangelicum fermentum permaneat ad Dei filiorum multitudinem, qui pulcherrimam
incolunt insulam vestram.
Dum multas ad Deum admovemus preces ac vota facimus, ut vos, clerum
populumque vestrum semper benigne aspiciat, efficiatque — auspice Beata Virgine
Maria Sinarum Regina ac Patrona — ut lectissima ista dominici agri pars cotidie
magis floreat, incrementa capiat, fruetusque edat saluberrimos, vobis,
Venerabiles Fratres, et gregibus unicuique vestrum commissis, Apostolicam
Benedictionem paterna caritate impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIX mensis Iunii, in festo SS.
Apostolorum Petri et Pauli, anno MDCCCCLXI, Pontificatus Nostri tertio.
IOANNES PP. XXIII
(1) Cfr. Io. 10, 16. (2) Cfr. 1 Petr.
2, 25. (3) Eph. 1, 10. (4) Cfr. Marc.
16, 15. (5) Act. 20, 28. (6) 1 Cor. 4,
15 |