PATER MISERICORDIARUM*
Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam
Benedictionem.
Pater misericordiarum et Deus totius consolationis (1), qui
Apostolici ministerii tot aspera et ardua crebris supernae gratiae donis lenit
et allevat, causam praebet, cur animum singulari delectatione et spe erigamus,
ubi de catholicae fidei progredientibus itineribus et, quod arcte cum iis
cohaeret, de Sacrorum Seminariorum accommoda felicique condicione certiores
efficimur.
Hanc ob rem admodum gavisi sumus, cum a Sacro Consilio Seminariis et
Studiorum Universitatibus praeposito enucleate declaratus est Nobis exitus
Apostolicae visitationis, quae in ista inclita Natione recens peracta est.
Quibus acceptis nuntiis, pro explorato habemus Seminaria piaque Instituta
prosperis istic florere incrementis vosque, dilecte Fili Noster et Venerabiles
Fratres, neque magnis laboribus neque expensis parcere, ut, postremi belli, quod
toto terrarum orbe exarsit, reparatis damnis, quidquid ad ecclesiasticam
iuventutem rite formandam pertinet, cotidie firmius invalescat.
Memoriam repetentes paternarum sollicitudinum praesertim Decessoris Nostri
Pii XI, qui usque ad extremum ferme vitae halitum de nobilissima Philippina
gente se urgeri sensit, — eodem ipsius obitus die diarium « L'Osservatore Romano
» Apostolicas Litteras vestra spectantes edidit (2) — eadem caritate incensi,
haec scribimus, ut sincerum vobis pateat gaudium, quo
penitus afficimur, cum super magni momenti rebus ad audiendum pergrata
percepimus.
Ante omnia sollertiam et diligentiam laudamus, quibus moti apta domicilia
Seminariis vestris comparastis: ex iis pleraque ampia, salubria, loco edita
ac ne numero quidem aedium imparia. Ferme omnes ecclesiasticae diciones apud vos
de suo Seminario gloriari merito possunt, quod quidem aemula certatione
unusquisque vestrum in oculis fert, ne congruentibus suae vitae praesidiis
unquam careat. Procul dubio si ea quae ad corpora attinent attente prosequenda
sunt, ad ea tamen quae mentium animorumque cultum fovent, sacrorum alumnis congruentem, maxime conferendae sunt curae. Etenim Christi sensus, pietas,
disciplinae sanctitas, doctrinae studium, christianae humanitatis nitor veri
nominis decora Seminariorum sunt, quae ita veluti sacra cenacula constituuntur,
ubi spes et flos Ecclesiae abscondito maturescunt aevo. Talia ista esse pro
certo habemus itemque hortamur, ut praeclara id genus ornamenta et solidiora
usque fiant et sui amplificatione nobiliora, vigilantibus moderatoribus et
exemplo vitae suae praelucentibus. Potissimum enim expedit et decet, ut hi
adulescentibus animatum fiant exemplar virtutum. Quapropter annitendum vobis
summopere est, ut Seminariorum vestrorum rectores et doctores dotibus animi
eximii, moribus honorabiles, delectu spectabiles sint.
Haud parum solatii cepimus, cum novissemus numerum eorum qui divina voce ad
sacerdotium capessendum vocantur, istic notabiliter crescere. Eorum numerus
magis magisque augescet, si nonnulla impedimenta amota erunt, quae a
familiarum inopia et angustiis proficiscuntur. Facite, Dilecte Fili Noster et
Venerabiles Fratres, quantum fieri potest, sollicitudine sapientiae piena ducti,
ut necessitatibus, quas nuper leviter tetigimus, obviam eatur. Ad id
prospiciendum valde conferre poterit « Opus ecclesiasticarum vocationum ». In
qualibet paroecia constitutum, hoc providam erga sacerdotium et Seminarium
amoris alet flammam atque christifidelium liberalitates, quae ita dispositu provisuque collocabuntur optimo, excitabit. Uterque clerus, dioecesanus scilicet et
religiosus, aemulo studio curam agat, de re catholica insigniter meriturus, ut
uniuscuiusque dioecesis Seminario lectos adulescentes destinet, qui egregiam sui
spem communi exspectationi afferant. De horum delectu sitis, quaesumus, ut
soletis, in exemplum solliciti; prudenti tantum cum severitate in Seminariis
educandos excipite, et episcopales manus sacro ordine honestandis caute
imponite. Poscit enim, exquirit, flagitat sacerdotalis vita congruentem
dignitati tenorem, integram morum sanctitatem, consummatam sapientiam.
Ob id minime necesse est, fusius vos commoneamus, quantum operae pretium sit,
ut in quolibet Seminario spiritualis, quem nuncupant, pater viis Domini
expertissimus, doctus et navus sit, qui adolescentes sibi commissos in
sacerdotii ascensum quasi manu porrecta perducat et in conscientiae foro de
eorum ecclesiastica vocatione iudicium ferat. Suum ceterorumque moderatorum
munus erit surgentia ingenia tenerasque mentes ab illecebris novitatum, a
saeculo in voluptates verso amovere, priscis virtutibus, christiana sanitate
fulgentibus, eadem imbuere, scilicet devovendi se studio, voluntaria corporis
castigatione, firma oboedientia, scientia Crucis, adsidna cum Deo familiaritate.
Numquam ex animo decidat evangelico sapore insignis sententia, sacerdotes
vitae sanctimonia salem terrae, doctrina autem ]ucem esse mundi, cum praesertim
veritatis a Deo revelatae magistri sint oporteat. Qua de causa libentissime
percepimus postremis hisce annis istic haud exiguas progressiones in studiorum
provincia contigisse ob id potissimum, quod studiorum curriculum generatim in
unum coactum est ordinem. Quod autem ad humanas litteras attinet, expedit in
memoriam revocare ea quae proximus fel. rec. Decessor Noster Pius XII in
Apostolica Adhortatione « Menti nostrae » edixit : « Cupimus cumprimis ne
litterarum doctrinarumque studiis ii qui futuri sint sacerdotes iis nihil saltem
cedant qui e laicis iuvenibus paris sint disciplinae auditores » (3). Sollicitudo
tamen impensior adhibenda est, ut, studiorum ratione quae in publicis
adhibetur scholis ob oculos habita, maiore honore et pondere putentur eae
disciplinae — praesertim Latinae linguae cultus — quae ecclesiasticae
institutioni singulari modo congruant et eius magisterio natura sua propriores
sint.
Post haec in peculiari laude vestra ponimus, quod sollertes cogitationes
ad Praeseminaria et Postseminaria, ut aiunt, pressim constituenda confertis.
Quidnam utilitatis praebeant huiuscemodi ad rem deducta incepta, diuturno rerum
usu comprobata, commonere fusius minime nunc attinet: ita procul dubio tutior
delectus adulescentium, qui in Seminariis hospitio excipiendi sunt, et
novensilium sacerdotum conformatio in re morali, ascetica, sociali absolutior
et sacro ministerio, gradatim obeundo, accommodatior fieri solet.
Aliud meminisse Nos iuvat, unde solatium perquam suave hausimus. Hac alma in
Urbe sumptu magno, tenaci proposito, fide solidissima Seminarium. Collegium
Philippinarum Insularum condendum curastis. Deo hac de re summas agentes
gratias, Litteris Apostolicis in forma brevi datis, quibus inscriptio « Sancta
Mater Ecclesia », id canonice ereximus, ac rite probatum Pontificio honore ac
titulo statim decoravimus. Quod quidem feliciter iam inceptum est, felicius
prosequatur et inclitae genti vestrae fructus pariat opimos: quidquid enim in
maius eius emolumentum et decus cedit, pro explorato esto Nobis esse
gratissimum, eo vel magis quod persuasum habemus in posterum istic Regnum Dei
valida incrementa acceptura esse, quae etiam finitimis populis proderunt.
Haec omnia imo e pectore ominati, caelestia deprecamur auxilia, ut impensa et
impendenda istic Sacris Seminariis opera pares exspectationi egignat exitus et
ditissimam spiritualis fecundidatis edat coronam; atque huius spei confirmandae
causa vobis, Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, Apostolicam
Benedictionem, caritatis Nostrae testem, peramanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXII mensis Augusti anno MCMLXI,
Pontificatus Nostri tertio.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LIII (1961), n. 12, pp. 675-678.
(1) II Cor.
1, 3.
(2) Cfr. A. A. S. v. 34 (1942) pp. 252-264.
(3) A. A. S. v. 42 (195G) p. 687.