APOSTOLORUM CHORO*
Dilecte fili,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Apostolorum choro
intersertum sidus, praecipuis collucens splendoribus, Sanctus Iacobus Minor,
hoc, qui decurrit anno, iure merito christifidelium impensiora in se pietatis
studia et publici honoris amantiora ad se convertet obsequia: namque
undeviginti explentur saecula, ex quo, illustri coronatus martyrio, e terrestri
vita ad caelum migrava.
Laudamus ac probamus consilium quod tu, dilecte fili, sodalesque tui festis
ritibus et coetibus huiusmodi saecularia celebrandi sollemnia inivistis,
rectissima quidem moti ratione: enimvero urbana Basilica Sanctorum Apostolorum,
apud religiosae familiae vestrae domum principem, S. lacobo Minori et S.
Philippo a Decessore Nostro Ioanne III dicata, tanti viri nomine et memoriis
venerabilis, natura sua exposcit, ut ibi huiusmodi commemorationis primae
obeantur partes. Quod quidem et Nostrae huic Urbi et Ecclesiae universae
prospere cedet, cum Sanctorum Apostolorum munimine, praesidio, luniine
in praesentiarum, magnum cum instat eventum, scilicet Oecumenicum Concilium
Vaticanum secundum, summopere opus esse probe planeque videatur.
Ad rem valide id pertinet, ut anniversaria huiusmodi recurrente celebritate, de Sanctissimo Apostolo christianus populus fusius edoceatur, et ideo
vita inclita, spectandae res gestae, praeclarus mortis triumphns huius Christi
discipuli, de quo sive e Sacris Scripturis, sive e priscae antiquitatis
monumentis complura posteris tradita sunt, aperto in lamine collocentur.
Verumtamen quam plurimum ex re erit, ut ex ea, quam Iacobus catholica
scripsit epistula, locupletissima christianae doctrinae morumque disciplinae
documenta hauriantur, et in eaa meditationes commentationesque defigantur;
licet sane illinc percipere quasi sonum sublimis Dei (1), ut nobis in recte
sentiendo norma eniteat et perfectae virtutis excelsa forma constituatur et
prostet. Caelesti prorsus lingua sanctissimus Alphaei et Mariae filius praeter
alia nos docet fidem sine operibus mortuam putari, operum autem feracem
consummari.
Cum Sancto Iacobo Minori exhibendis obsequiis addecere optamus, ut excolenda
memoria Sancti Philippi Apostoli, ob adnexum in eodem vestro tempio cultura,
cohaereat, immo et omnium Apostolorum honestas, dignitas, gloria consono in
honore ponantur atque eorum, conspiratis votis, patrocinium auxiliumque
invocentur. Nempe ii sunt « Ecclesiarum principes / Belli triumphales duces /
Caelestis aulae milites / Et vera mundi lumina » (2). Novistis sane ex Oecumenico
Concilio, quod indiximus et mox celebrabimus, huic aetati magnam affulgere spem,
et ob id positum iri operam, ut spiritualis renovationis quasi floridum ver
explicetur. Quod feliciter continget, si apostolica fides, pro qua oravit Patrem
Christus, sana et pura, splendida et actuosa, et ab insidiis domi forisque
coortis tuta, mentes moresque rexerit.
Deprecantibus igitur Iacobo et Philippo, ceterisque Apostolis in vota
vocatis, Pater luminum, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum (3),
in proxime sacrosanctam agendam Synodum largitatem supernorum donorum effundat,
ut Ecclesia, nova collustrata luce, virtute nova communita, materna salutis
munera humano generi, turbidis sedatis procellis, praesentissima conferat.
Haec imo e pectore ominati, tibi, dilecte fili, sodalibusque tuis et universis, qui
saecularibus sollemnibus in honorem Sancti Iacobi Minoris Apostoli statis
intererunt, Apostolicam Benedictionem, ad potiora et meliora assequenda
incitamentum, peramanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXX mensis Aprilis, anno MCMLXII,
Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 7, pp. 388-390.
(1) Cfr. Ezech.
1, 24.
(2) Ex Breviario Romano, in festo Apostolorum hymnus ad Matut.
(3) Cfr. Iac. 1,
17.