The Holy See
back up
Search
riga

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD IACOBUM
TIT. S. MARIAE IN TRANSPONTINA
S. R. E. PRESB. CARDINALEM LERCARO,
ARCHIEPISCOPUM BONONIENSEM,
QUINTO SAECULO VOLVENTE
A PIO S. CATHARINAE DE' VIGRI OBITU

BENE OMINATIS*

 

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.

Bene ominatis verbis et salutaribus precationibus id valde optamus, ut ea, quae accurate instauras, sacra sollemnia ad recolenda quinque completa saecula, postquam S. Catharina de' Vigri e terrestri vita ad supernas sedes migravit, felicem gerant cursum et uberes nec labiles pietatis fructus edant.

Religionis studium, quo, a maioribus accepto ac diligenter servato, Bononienses Sanctam Catharinam colunt — hanc per antonomasiam Sanctam vocare consueverunt — vividius et vehementius flammescet, cum, prout saecularis peragenda memoria poscet, virtutes, opera, merita recensebuntur sacrae virginis, quae Bononiae, altricis generosae indolis hominum, columen et decus est inclitum. Una simul flagrantioribus votis eius patrocinium impetrabitur, ut, quemadmodum transactis evenit aetatibus, ea fido tutamine tegat, bona ope sospitet urbem non uno ex titulo suam.

Quamvis profecto Ferraria, ubi sancta caeles educata fuit et religiosam vitam capessivit, iure merito ipsius nomine collustretur, tamen potissimum Bononia repetit sibi eiusdem gloriam, praesentiam, tutelam. Enimvero istic nata est; istic prima antistita coenobio sanctimonialium claralium a Corpore Domini moderata est; istic ascensiones in corde suo disponens (1), de virtute in virtutem ad celsos vertices scandit, nacta spectatissima mystica dona, non sine labore et dolore et aerumna: fuit enim peritissima militiae interioris magistra (2). Asceticis quoque exaratis libris, erudivit alios ad iustitiam et, ne praeclarae menti quidquam laudis deesset, liberales etiam artes tractavit, plane vereque versatilis ingenii istorum civium exemplum.

Sanctae Catharinae pulchre apteque accommodatur honoris praeconium, quo S. Cyprianus sacras virgines extollit: Fios ecclesiastici germinis, decus et ornamentum gratiae spiritalis ... Dei imago respondens ad sanctimoniam Domini (3).

Ex animo vota facimus, ut opportuna, quae apparatur, celebratio, sublimi quodam in loco ponens istam rari exempli virginem, ac longe lateque spargens tam suaveolentis lilii fragrantiam, quam plurimos ad christianae disciplinae sanctimoniam perducat et ad sectandam iustitiam, pietatem, fidem certatim permoveat.

Enimvero in honorandis sanctis caelitibus hoc antecellit et praestat, ut in eorum imitationem laeti vestigia feramus. Quodsi id contigerit, S. Catharina benevolentiore usque vultu Bononienses suos respectabit, et a Deo iis auxilia et solacia praesentissima deprecabitur, ut sanctis gaudiis statae celebritates floreant et sui recordationem linquant dura- bilem ac suavem.

Haec amantibus verbis ominati, tibi, Dilecte Fili Noster, franciscalibus sodalibus, clero populoque tuis curis commisso, qui S. Catharinae Bononiensis quinque saecula ab eius natali revoluta celebrabitis, Apostolicam Benedictionem, superni praesidii auspicem, peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIII mensis Februarii anno MCniLXIII, Pontificatus Nostri quinto.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LV (1963), n. 4, pp. 228-229.

(1) Cfr. Ps. 83, 6.

(2) C. Mansueti de Monte Carlo, Vita altera, I, 6.

(3) De habitu virginum, 3.

 

top