The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII

 NUNTIUS RADIOPHONICUS 
AD UNIVERSUM CATHOLICUM ORBEM DATUM
*

E Sacello Sistino,
Die XXIX Octobris Mensis, A.D. MCMLVIII
 

 

Hac trepida hora, cum gravissimum Summi Pontificatus onus, post obitum Decessoris Nostri imm. mem. Pii XII de Catholica Ecclesia optime meriti, Nobis arcano Providentissimi Dei consilio impositum sit, atque animum Nostrum opprimat et quasi frangat, supplices imprimis ad Deum adhibemus preces ut benignissime velit debilitatem infirmitatemque Nostram roborare, collustrare mentem, erigere voluntatem.

Deinde dilectissimos e Sacro Collegio Filios Nostros, quorum praeclara animi ornamenta virtutesque probe novimus, amantissime complectimur; eos potissimum, quos dolemus longe a Nobis abesse, et quorum aerumnae angoresque tam vehementer Nos tangunt.

Universis praeterea Venerabilibus in Episcopatu Fratribus, qui ubique terrarum in excolenda vinea Domini desudant, paternam benevolentiam caritatemque Nostram significare cupimus.

Nec silentio praeterire possumus sacerdotes, qui dispensatores agunt mysteriorum Dei, Missionales nominatim, qui divini verbi praecones, nullis parcentes laboribus, evangelicam veritatem in longinquas terras propagant; Religiosos Sodales ac Sacras Virgines, sollertem studiosamque Ecclesiae navantes operam; eosque etiam, qui in pacificis Catholicae Actionis agminibus Episcoporum ductu militant, ac ceteros omnes qui hierarchicum apostolatum quoquo modo adiuvant; quibus quidem singulis effuso animi affectu benedicimus.

Omnibus denique, quos habemus in Christo filios, iis praesertim qui vel inopia laborant, vel cuiusvis generis doloribus afficiuntur, id a benignissimo Deo exoptamus precamurque ut singulis universis necessaria auxilia divinaque solacia uberrime impertire velit.

In quibus quidem filiis Nostris ii nominatim paterno animo Nostro carissimi sunt, qui in Venetorum regione vivunt, ubi Nos Pastorali munere perfuncti sumus; et qui in Bergomensi Dioecesi, ubi mortalis huius vitae lumen aspeximus. Etsi longe nunc absumus, praesentes tamen Iesu Christi caritate semper sumus semperque erimus; ac fore omnino confidimus ut eorum preces, una cum Nostris coniunctae, ad Deum ascendant caelestium gratiarum conciliatrices.

Peculiari autem modo mens Nostra ad sacrorum Antistites, sacerdotes, sanctimoniales cunctosque christifideles convertitur, qui in Nationibus illis commorantur, ubi vel nulla, vel non piena conceditur libertas catholicae religioni debita, ubi sacrosancta Ecclesiae iura temerario ausu proculcantur, eiusque legitimi Pastores vel in exsilium eiecti, vel in custodiae loca coacti sunt, vel denique ita praepediuntur ut libere, quemadmodum oportet, sua munera obire nequeant. Sciant ii omnes Nos suos participare dolores, angustias, aegritudinesque; ac bonorum largitorem Deum supplicibus rogare precibus ut tandem aliquando finem inhumanis eiusmodi insectationibus imponat, quae non modo sincerae populorum illorum paci prosperitatique, sed civili etiam nostrae huius aetatis cultui humanisque iam diu acquisitis iuribus omnino repugnant. Horum Nationum Moderatorum mentes ille divina luce collustret; insectatoribus veniam concedat; omnibus autem legitima quam citissime libertate fruentibus meliora dilargiatur ac feliciora tempora.

Ut Occidentalem, ita Orientalem Ecclesiam universam incensa paternaque amplectimur caritate; atque ad eos omnes etiam, qui ab Apostolica hac Sede seiuncti sunt, ubi Petrus in Successoribus suis usque ad consummationem saeculi (1) vivit, et Iesu Christi mandato fungitur quidquid ligandi solvendique in terris (2), ac totius pascendi Dominici gregis (3), ad eos, dicimus, amantissimum pandimus animum Nostrum, apertasque protendimus ulnas. Eorum adventum in communis Patris domum praestolantes, haec Divini Redemptoris verba ingeminamus: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos (4). Ita enim fiet unum ovile et unus pastor (5). Adveniant igitur, precamur, volentes libentesque omnes; idque contingat divina aspirante iuvanteque gratia quam primum. Non alienam invenient domum, sed propriam, quippe quae iam antiquitus fuerit insigni maiorum suorum collustrata doctrina, virtuteque decorata.

In praesens autem Nobis liceat Nationum omnium moderatores appellare, quorum in manibus singulorum populorum sortes, fortunae, spes positae sunt. Cur tandem aliquando discidia discordiaeque aequa lance non componuntur? Cur humani ingenii vires rerumque copiae saepius ad conflanda arma — detrimentosa mortis ac ruinarum instrumenta — non autem ad cunctorum civium ordinum, eorum potissimum qui in egestate versantur, prosperitatem augendam convertuntur? Novimus quidem laudabili huic efficiendae rei et componendae causae ingentes et implicatissimas obstare difficultates, quae tamen eluctandae ac superandae sunt; nam de consilio ac proposito agitur gravissimo, quod cum totius humani generis felicitate coniungitur quam maxime. Agite igitur animosi ac fidentes; ac vobis singulis superna lumina affulgeant, divinaque adsint auxilia. Cernite vobis creditos populos, eorumque voces exaudite. Quid petunt, quid efflagitant a vobis? Non nova illa armorum monstra, quae nostra invexit aetas, et quae fraternae caedis universorumque excidii queunt esse causa, sed pacem; pacem dicimus, qua cunctorum hominum familia libere vivat, vigeat atque florescat; sed iustitiam, qua civium classes mutua iura et officia ad aequam tandem rationem componant; sed tranquillitatem denique atque concordiam, ex quibus tantum prosperitas veri nominis oriri potest. In pace enim, legitimis uniuscuiusque iuribus innixa atque fraterna caritate alita, optimae artes vigent, ingenia in virtutem coalescunt, publicae privataeque opes augentur. Quid viri mente alta praediti hac de re cogitaverint, nostis: Pax est hominum ordinata concordia (6); pax est tranquillitas ordinis (7); ac nomen pacis dulce est et ipsa res salutaris; sed inter pacem et servitutem plurimum interest. Pax est tranquilla libertas (8).

Id tamen intento animo recogitandum considerandumque est, quod Angeli super Divini Infantis incunabula volitantes cecinere: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (9). Non datur enim sincera pax civibus, populis, gentibus, nisi prius eorum animis impertiatur. Siquidem externa pax haberi non potest, nisi internam ipsam referat ab eaque regatur, sine qua omnia vacillantia ac labantia nutant. Una igitur sanctissima Dei religio potest eam fovere, confirmare, solidare. Hoc reminiscantur oportet qui Dei nomen respuunt, qui sacra Eius iura proculcant, qui denique a pietate erga Eum obstrahere homines temerario conatu enituntur.

Nos, hac gravi hora, Divini Redemptoris vocem ac pollicitationem iteramus: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (10). Atque huius verae plenaeque pacis ceterorumque caelestium munerum sit auspex et conciliatrix Apostolica Benedictio, quam Urbi et Orbi flagrantissima caritate impertimus. 

 


*  AAS vol L, 1958, pp. 838-841.

(1) Matth. 28, 20.

(2) Cfr. Matth. 16, 19.

(3) Cfr. Io. 21, 15-17.

(4) Io, 17, 11.

(5) Io. 10, 16.

(6) S. Aug. De Civ. Dei, 1. XIX, c. 13

(7) Cfr. ibid. et S. Thom. II-II, 29, I, ad I.

(8) Cic. Philip. II, 44.

(9) Luc. 2, 14.

(10) Io. 14, 27.

 

top