The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII

NUNTIUS RADIOPHONICUS*
AD TERMINANDAS CELEBRITATES OB EUCHARISTICUM EX UNIVERSIS GENTIBUS CONVENTUM MONACHII IN BAVARIA PERACTUM

Die 7 Augusti mensis a. 1960

 

Animo praesentes intentis mentis oculis contemplamur Eucharisticum ex omnibus gentibus Conventum, qui hisce diebus Monachii in Bavaria celebratur.

Prorsus digna fuit Bavaria, quae ad tantum parandum triumphum Christo sub Eucharistico velamine abscondito deligeretur. Ea namque christianis virtutibus conspicua, rebus gestis nobilissima, praeter glia décora, nonnullis Europae regionibus Christi Evangelium invexit, multos Sanctos Caelites peperit, Apostolicae Sedi tres Summos Pontifices, scilicet Clementem II, Damasum II, Victorem II dedit; ac praesertim Monachium, eius urbs caput, erga celsissimum Eucharisticum mysterium cultu praestitit et praestat.

Laudemus consonis vocibus, laudemus silenti animorum cantico mirabile hoc Sacramentum: nam inde militanti Ecclesiae tamquam ab uberrimo fonte virtutes et perfectiones derivantur. Quapropter peropportunum esse ducimus illud quod Eucharistico isti Conventui lemma propositum est, attentis et utilibus explanationibus collustrandum, verba scilicet Divini Redemptoris Eucharistiae Sacramentum pollicentis: « Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita » (1). Sanctissima Eucharistia enim, cum Auctorem ipsum gratiae et supremum fontem divinae vitae contineat, in sacri baptismatis aqua renatis huiusmodi vitam roborat et perficit. Quo fit, ut praesertim virtute huius Sacramenti in rem deducatur illud quod Christus, bonus Pastor, de se asseruit: « Ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant » (2). Quam mirum tunc spectaculum patet oculis fidei nostrae, contemplantibus divinare vitae supereffluentem humano generi communicationem vi effectuque Sacrificii Missae et Communionis sacramentalis ! Hac copiosa divina vita fruuntur cumprimis singuli christifideles, qui ita sentiunt in se confirmari et augeri virtutes fidei, spei, caritatis ceterasque cum illis conexas. Eadem divina vita fruuntur christianae familiae, in quarum convictu diligenter ac prompte coluntur fidelitas, mutuus amor, castitas, oboedientia filiorum, atque inde suavissimi pacis et spiritualis gaudii fructus maturescunt. Eadem gaudet et hominum societas, ubi christiani Angelorum pane vescentes « sal terrae ... lux mundi » (3) effetti, omnium virtutum, imprimis socialis iustitiae et caritatis, exempla civibus praebent. Gaudet pariter et universa Ecclesia, ubi incitamentum, incrementum, praesidium inde excipiunt caelestium veritatum contemplatio et divinus cultus; ac vehementer laetatur, quod impensissime exinde alitur et exacuitur cura pro iis adhibenda, qui ad sacerdotium ineundum vel ad religiosam capessendam militiam divinitus vocantur, ut sanctissimum illud evangelicae lucis et fraternae pacis opus promoveatur, ad quod Christus Dominus omnes, quotquot suo gloriantur nomine, invitavit, cum ita pro discipulis suis Patrem oravit: « Ut omnes unum sint » (4). Iure merito Angelicus Doctor asserit: « Utilitas huius sacramenti magna est et universalis. Magna quidem, quia efficit in nobis nunc vitam spiritualem, tandem aeternam. Universalis autem, quia vita quam confert, non solum est vita unius hominis, sed quantum in se est, totius mundi » (5).

Dilectissimi filii, qui Eucharisticis istis coetibus interestis, vehementer vos adhortamur, ut ad apostolatus opera peragenda inde vires hauriatis, inde inardescatis: e caritate nempe, veritatis comite, vera et sincera salus: « Ecce vos omnes accendentes ignem, accinti flammis, ambulate in lumine ignis vestri et in flammis quas succendistis » (6).

Caritatis filia et opus iustitiae pax (7). Vos omnes quemadmodum et Nos anxii animadvertitis, quanta periculorum nubes humano generi immineat et populorum pax quomodo in discrimine versetur. Ardenti concertatione oremus una simul Iesum Christum, Principem pacis, ut supremorum Civitatum moderatorum mentes collustret, ut, discussa errorum caligine, veram largiatur gentibus pacem, in reverentia iurium Ecclesiae et humanae dignitatis fundatam, atque denique ut rore caelestis consolationis recreet eos, menti Nostrae nunc praesentes, qui istis triumphalibus festis adesse nequiverunt.

Nec minor Eucharistici mysterii salutaris fructus est spes, quae praesentia lenit acerba, et cuiuslibet etiam ardui boni struit iter, fiduciam facit. Ut Apostolici muneris officium poscit, ut praecipua Nos exigit in Germanos benevolentia, ad religiosam eorum unitatem et pacem Nostrae evigilant curae. Uitinam omnes qui christiano nobilitantur nomine ad S. Bonifatii integram fidem, ad Ecclesiam unam et sanctam gressus moveant: haec prorsus peroptata, saluberrima, pulcherrima in unitate fidei concordia.

Haec Nos ominati et adhortati, vestrarum concentui vocum, Sanctissimae Eucharistiae mysterium venerantium, Nostram adiungimus vocem, exstimulatricem scilicet, ut accessione Nostra magis sit iucunda et decora mentis iubilatio: « O divine Redemptor, qui pro mundi vita cotidie in aris nostris offers Aeterno Patri sacrificium Corporis et Sanguinis tui, humanum genus a mortis periculis tuere. Tuere imprimis homines a morte, quae inaxime pertimescenda est, a spirituali morte scilicet, cui innumeri animi obnoxii sunt vel eadem misere premuntur. Fac ut nos magis magisque esuriamus et sitiamus Te, in Tabernacolo viventem, velut in tentorio quod in media. Ecclesia militanti erigitur; ita quidem ut tua luce perducti tuoque amore succensi per deserti huius mundi periclitationes feliciter transeamus, et ad regionem, quam redempto humano generi promisisti, nempe ad caelestem sempiternae vitae beatitatem pervenire valeamus ».

Effusa interea cantate salutamus vos, dilectissimi Nobis Cardinales, Archiepiscopi, Episcopi, supremi Magistratus et civiles potestates, sacerdotes, fideles, qui etiam e longinquis terrarum oris profecti istic augustum altaris Sacramentum, immensa multitudo, veneramini. Salutamus singillatim omni honore dignum Dilectum Filium Nostrum Cardinalem a latere, Dilectum Filium Nostrum Iosephum Wendel, sollertissimum Archiepiscopum Monacensem et Frisingensem, qui huiusmodi pio incepto tanta diligentia consuluit, et constitutum huius rei causa Consilium, quod summa peritia ei adiutricem operam navavit. Salutationes et gratiarum actiones dignas persolvimus Nationi inclitae Germanorum et peculiari modo Bavarorum genti, liberali hospitio insigni, quae amplissimum istum Conventum eximie paravit. Caelestium denique donorum pignus, Benedictio Nostra in omnes, qui Eucharistico ex omnibus gentibus Conventui Monachii adsunt, copiosa descendat, et in iis manent semper ! Amen.

 

* AAS 52 (1960) 774-776.

(1) Io. 6. 52.

(2) Io. 10, 10.

(3) Matth. 5, 13-14.

(4) Io. 17, 21.

(5) Comm. in Evang. S. Ioannis, c. 6, v. 52, lect. VI.

(6) Is. 50, 11.

(7) Cfr. Is. 32, 17.

 

top