The Holy See
back up
Search
riga

ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
 AD EMINENTISSIMOS PATRES CARDINALES, EXCELLENTISSIMOS PRAESULES
CETERAQUE MEMBRA COMMISSIONIS CENTRALIS
 CONCILIO OECUMENICO VATICANO
ALTERO PARANDO,
QUAE COETIBUS INTERFUERUNT,
QUIBUS EADEM COMMISSIO SUORUM
INITIUM SUMPSIT LABORUM
*

Die XX Iunii mensis a. 1961

 

Venerabiles Fratres,
dilecti filii!

Progredientes leniter dies, quasi horae matutinae nitidam afferentes lucem, nos omnes, quotquot Oecumenico apparando Concilio pro sua quisque parte sollertes vacamus, ad huiuscemodi spectabilis operis exitum, Deo opitulante, gradatim perducunt, ad quod in no et caelestis gratiae quodam instinctu, aggressi sumus. Etenim singularum Commissionum, quas vocare consu actuose feliciterque procedunt, ut Nos ipsi haud levi cum a mento saepe praesentes conspeximus. Ecce nunc Princep cui humilis Petri Successor et adest et praeest, ad finem di viorum suorum conventuum, qui tam nobili forma ac rat ribus diebus inaugurati sunt.

Apta sententiarum perspicuitate summaque omnium consensione de iis praecipuis capitibus actum est, ad futurorum Concilii coetuum conformationem atque ordinationem spectantibus, eaque omnia illustrata et attento studio ponderata sunt, quae suum momentum patefacient, cum ulteriores metas attingent. E quibus quaestionibus hic memorare placet, quae presse et enucleate dieta sunt de viris ad Concilium vocandis, ut magnam doctrinae disciplinaeque summam pertractent, e qua ipsius Concilii felix dependebit eventus ; de theologis iurisque peritis deligendis; de normis, quae disputationibus re et usu moderabuntur; de suffragiorum ratione. Quod autem ad Latinam linguam attinet, ea officialis sit prorsus oportet; attamen, oblata occasione, si necessitas poscet, etiam vulgato sermone sententiae et cogitationes exprimi et colligi poterunt.

Haec omnia ad universae Ecclesiae utilitatem et delectationem respiciunt, et commune excitant studium.

Hoc sane pulchrum est, hoc ad cogitandum iucundissimum : omnia scilicet, quae hic tot per dies considerata sunt, res sunt totius Catholicae Ecclesiae, quae ad omnes pertinent, quos per terrarum orbem amantissimos habemus filios, eosque delectant, solantur, accendunt.

Non tantum vos hic estis, sed universa Ecclesia exsultantibus occupata laboribus hic adest; hic maternum eius palpitat cor, quod quaerit salutem laetitiamque singulorum hominum et omnium gentium, e cuius gremio vos, quasi electa progenies, ut omnium veluti partes ageretis, prodiistis.

Verum, hac alacrioris navitatis data occasione, silentio praeterire non possumus diuturnos labores, qui duos iam annos divite cum fructu progressi sunt : scilicet sacrorum Antistitum ex universo fere terrarum orbe collecta vota, Romanae Curiae expostulata consilia, a Catholicis studiorum Universitatibus sententias repetitas, quibus cleri populique christiani optata luculente significabantur. Ex hac gravissimae molis et auctoritatis materia singularum Commissionum cura sumpsit exordium, ita ut vere dici possit, in Concilio Oecumenico appurando rationem eorum habitam esse, quae a sacerdotibus et laicis hac in re desiderarentur.

Nec minore solacio animus Noster, qui omnes christifideles paterno amore complectitur, affectus est — et quam soave Nobis contingit, id vobis familiari veluti colloquio exprimere ! — cum animadvertimus maiore in dies studio laicorum ordines, et eorum maxime qui Sacrae Hierarchiae adiutricem operam navant, progredientes Commissionum labores prosegui, et, quod pluris est, ad aras ingeminare preces. Ad eos quoque ex hac Aula mens revolat Nostra, de hisce omnibus grata et gratulabunda, ab iisque petimus, ut inceptis laboribus eadem pietate eademque contentione favere pergant, neve omnino dubitent, quin ipso-rum optata et consilia ea qua par est benevolentia a Nobis accipiantur.

Neque ephemeridum scriptores omittimus, qui magna semper humanitate et comitate, sed saepe non sine properatione, de Concilii actis certiores fieri cupiunt. Dum ipsis de huiusmodi attenta sollicitudine gratias agimus, eos tamen ad secum recogitandum paterne hortamur, Oecumenicam Synodum quandam non esse Academiam nec popularium legumlatorum coetum, sed potius Sacrae Hierarchiae sollemnem congressionem, quae ad Ecclesiae vitam navitatemque atque ad commune animorum bonum respiciat. Id autem, ut omnibus patet, dum studium movet, modestam reverentiam prudentiamque expostulat singularum. Oecumenici Concilii apparatio prosequitur: et ubi primi eius apparebunt flores, non deficiet occasio palam faciendi clero et fidelibus, quin etiam et cunctarum gentium hominibus, tantum eventum attentis oculis prosequentibus, nuntia, quae generosorum animorum votis obsecundabunt.

Venerabiles Fratres Nostri et dilecti filii!

Quae verba Angelus quondam Eliae fecit, Nobis hodie hic etiam resonare videntur: Surge, comede, grandis enim tibi restat via (1). Novi enim Nos manent labores, novae res gerendae. Cum autem Commissiones et Secretariatus, qui vocantur, commissa studia resumunt, viam Nostram, Dei ope onice confisi, persequimur, et eo quidem consilio, quod iam ab initio notum fecimus: ut scilicet Oecumenica indicta Synodus catholicorum operum vires generose exacuat, ut eae alacriore usque impulsione christiano populo eiusque necessitatibus inserviant.

Quae ut brevi oratione complectamur, Concilii rationes ad id spectant, ut cuncti cleri ordines nova sanctitate resplendeant; plebi Dei quam aptissime christianae doctrinae capita et praecepta tradantur; adulescentuli, novella veluti germina in melioris aevi spem succrescentes, ad recte vivendum bene instituantur; socialis apostolatus foveantur opera; atque animi missionale studium alant: illud inquimus studium, quo fratres et amicos omnibus et cum omnibus se demonstrent.

Cum noster horum dierum coetus iam ad exitum vertat, Nobis videtur nonnulla hortari, quae et rei congruentia et utilia esse putamus.

Utrumque clerum atque christianum populum universum compellamus, ut cum Romano Pontifice cohaerentes ardenter preces fundant, ut Sancta Ecclesia mirabili qua nunc pollet unitate mutuaque concordia semper refulgeat. Cum summi momenti sit huiusmodi coeptum, ad id perficiendum humani nisus humanaeque vires prope deficiunt. Quam ob rem inopiae nostrae virtus ex alto succurrat. Oportet omnino ut supplicationes votaque assidua Spiritus Sancti lucem et robur implorent. Tum suscipiendis curis et laboribus, e caelestis gratiae instinctu et auxilio, salutarla consilia et sapientiae plenae suasiones advenient, efficaces operis exsecutiones deliberata consequentur.

Universae orbis terrarum gentes Oecumenici Concilii apparationem attentis oculis considerant ; et praesertim cum hoc ad rem deducetur, singula quae illic decernentur hodiernis evulgandorum nuntiorum praesidiis diffundentur. Nihil Nobis tacendum, quod animorum emolumento prosit. Cum vero de gravibus negotiis agendum sit, in proponendo prudentia et simplicitas eloquii eluceant ; ineptae curiositates facessant; acres contentiones amoveantur.

Serene, placide, rationum lucem afferens sermo procedat, male percepta dissipans, errores vi veritatis deturbans. Ad magis profuturum Ecclesiae universalia optata votaque vertantur, ita ut, quantum possit, ea in sancta devotione tranquille consistat.

Quid vero de fratribus nostris semper dilectis, sed ab Ecclesiae saeptis seiunctis? Quid de tam magna multitudine hominum, qui in fronte signum Christi non ferunt, nec tamen possunt non reputari creaturae Dei? Pro certo habetote animum Nostrum voces et officia eorum sincere aestimare. Etiam huius rei causa, Concilium speculativus coetus non est, sed potius corpus quoddam viventi vividaque natura, quod oculis conspicit, lacertis universum terrarum orbem amplectitur; domus, quae festivo cultu ornatur et vernis splendoribus vestitur; Ecclesia est, quae omnes homines ad sinum suum invitat.

Quibus dictis, Nobis temperare non possumus, quin vestram sollertiam iterum iterumque laudemus, quae ad spectabiles prorsus exitus labores vestros perduxit. Ac vobis omnibus animum addimus, ut tam praeclari operis inceptionem egregia, qua praestatis, alacritate prosequamini: alacritatem dicimus, cui ne aestiva quidem tempora modum imponent. Vobis omnibus adsit Deus, qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate (2).

Haec imo e pectore ominati, vobis universis, et inceptis ad quae mentes intenditis, laude meritoque divitibus, itemque spei quam alitis, caelestia auxilia precamur, et horum pignus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

 


* AAS 53 (1961) 499-503.

(1) 3 Reg. 19, 7.

(2) Phil. 2, 13.

 

top