Dilecti Filii!
Perquam accepta facta est Nobis invitatio, ut primi intraremus limen Romanae
domus Catholicae Studiorum Universitatis a Sacratissimo Corde Iesu. Suaviter
igitur commoti, dum praeteriti temporis antiquas memorias repetimus, cum
Decessoribus Nostris, Pio Undecimo scilicet et Pio Duodecimo, intime coniuncti,
qui catholicorum Italorum magnum Athenaeum tantopere dilexerunt, id, cui
significandi vis subiecta est, peregimus : ianuam aperuimus, vestibulum
transivimus. Paterni amoris durabile hoc est testimonium; christianae
prosperitatis esto auspicium.
Profecto summas Deo agimus gratias, quod Nobis concedit, ut hodie sedem
Magisterii medicinae docendae, Romae in Monte Mario exstructam, inclitae
Catholicae Mediolanensis Studiorum Universitatis surculum, inauguremus. Huius
laeti conspeximus exordia, laetiores salutavimus, incrementa; cum- que e
veteribus ad novas aedes apud Basilicam S. Ambrosii Eucharisticum Sacramentum
sollemni ritu ferebatur — memoratu suave — religiosae pompae, cum Apostolici in
Bulgaria Delegati munere tunc fungeremur, interfuimus.
Quot anni inde defluxerunt! Evenit demum magnifico et munifico auso, ut
consilium, quod Augustinus Gemelli tenaci voluntate secum agitaverat, integre ad
effectum adductum sit. Ipse quidem medicus et quamvis, religiosam vitam
professus, medicinam reliquisset, medicorum constans amicus fuit atque egregiam
horum artem valde dilexit, ibi vera suspiciens fa- stigia, ubi augescentes eius
progressus firmior illuminaret fides, ubi partam scientiam clarior in dies
christiana collustraret sapientia.
Imo e pectore prompta, bona omina facimus. Haec medicarum doctrinarum schola
auctu et laude floreat; quidquid est celsum, purum, decorum hic vigeat; plurimos
educet et edat salutaris artis cultores eximios.
Beatissima Virgo Maria, sedes sapientiae, salus infirmorum, caelestis patrona
praesentissima opifera, in hoc domicilium, quod tuum est, misericordes oculos
converte, hoc materno tuere praesidio.