CONSISTORIUM UNICUM,
LOCO TRIUM CONSISTORIUM
(SECRETI, PUBLICI ET SEMIPUBLICI)
SUMMI PONTIFICIS IOANNIS PP. XXIII
ALLOCUTIO*
Die XV mensis Novembris anno MCMLXII
Venerabiles Fratres,
Quod una vos mente unaque voluntate in eo consentire audivimus,
quod idem Nobismet placet ipsis, laetamur admodum, ut nempe quattuor Beatos hos
Caelites apostolica auctoritate Nostra in Sanctorum numerum referamus.
Quės enim ėgnorat ex hoc in catholicam Ecclesiam plurimum manare
utilitatis? Nam eadem, dum filios suos ostendit, ob sibi parta ėnsignia merita,
superna gloria fulgentes, felicitate sempiterna fruentes, se pariter ostendit
sanctimoniae per saecula fecundam.
Praeterea Christi Ecclesia, quos filios ad regiones
immortalitatis evectos pronuntiat, eos non dubitat se habituram apud Deum
deprecatores praesentissimos; quorum ope et praesidio utatur ad quaerendam
commissorum sibi hominum salutem.
Huc accedit quod, cum Sanctorum vita ceteris norma vivendi sit
(1),
christifideles pariter ab hisce religiosissimis viris, ad illam Regis aeterni
aulam migratis, discent eam vitam amare, appetere, desiderare, ad quam omnis qui
currit, non graditur via pedum, sed via morum (2), pariter novos habebunt
praecursores, quorum vestigiis insistant.
Itaque vestris adducti suffragiis, et causis moti modo
expositis, libentissimo animo Beatos viros, quos memoravimus, iuxta ritum
Apostolicae Sedis proprium, in Sanctorum albo ascribemus. Idque fatturi sumus,
pro Beatis Petro Iuliano Eymard, Antonio Maria Pucci, et Francisco Maria a
Camporubeo, die nono proximi mensis Decembris hoc anno; pro Beato autem
Vincentio Pallotti, die vicesimo mensis Ianuarii proximo anno millesimo
nongentesimo sexagesimo tertio.
Quibus nuntiatis, Nostrum esse censemus tum vobis, Venerabiles
Fratres, gratias persolvere de studio et diligentia, quae in hac re excutienda
et perpendenda collocavistis, tum hortari vos vehementer, ut preces Deo admovere
ne intermittatis, ut, horum etiam Beatorum deprecatione propitiatus, quos paulo
post ipsum Concilium Vaticanum II initum Sanctorum infula decoraturi sumus,
tribuat et Synodum hanc felici procedere cursu, et ex ea uberrimos percipi
fructus.
De quibus omnibus ut acta conficerent, Exc. P. D. Henricus
Dante, Archiepiscopus tit. Carpasiensis et Caerimoniarum Apostoliearum
Praefectus, adstantibus Protonotariis Apostolicis de more mandavit.
*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 15, pp. 835-836.
(1) Cfr. S. Ambros.: de Ioseph Patr., PL. 14, col. 673.
(2) Cfr. S. August.: Senno de catachysmo, PL. 40, col. 699.
|