The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CORDUBENSIS (CRUCIS AXEATE)*

EX QUIBUSDAM TERRITORIIS A CORDUBENSI ARCHIDIOECESI SEPARATIS NOVA CONSTITUITUR CATHEDRALIS SEDES, NOMINE «CRUCIS AXEATAE».

 

Ecclesia Christi, omnium parens hominum constituta, nihil prorsus omittit quominus temporum adiunctis fideliumque necessitatibus respondeat, eosdem aptiore usque sollertia fovendo. Nos igitur, qui Dei voluntate ipsam regendam suscepimus, probandas accipiendasque esse censuimus preces venerabilis Fratris Humberti Mozzoni, Archiepiscopi titulo Sidetani atque in Republica Argentina Apostolici Nuntii. Petiit enim ille ut ex archidioecesi Cordubensi alia fieret dioecesis; quod quidem christianorum animis curandis valde profuturum esset. Audita ideo sententia venerabilis Fratris Raymundi Iosephi Castellano, Archiepiscopi Cordubensis, aliorumque omnium suppleto consensu, qui hac in re aliquid iuris habeant vel se praesumant habere, de suprema potestate Nostra, ea quae sequuntur decernimus ac iubemus. Ex archidioecesi Cordubensi territoria separamus civilium provinciarum, vulgo Departamentos appellatarum, quibus nomen San Javier, San Alberto, Pocho, Minas, Cruz del Eje, Ischilin, Sobremonte et Tulumba; item territorii partem civilis provinciae vulgo appellatae Rio Seco, ad occasum situm fluminis quod Rio Dulce nuncupant, atque paroecias vulgo Capilla del Monte et La Cumbre, intra fines civilis provinciae Punilla exstantes; ex iisque novam condimus dioecesim, nomine Crucis Axeatae, iisdem circumscribendam finibus ac territoria civilia in praesens terminantur. Ea itaque confinis erit, ad septentrionem, dioecesibus S. Iacobi de Estero et Catamarcensi; ad orientem solem, archidioecesi Cordubensi et dioecesi Franciscopolitanae; ad meridiem, item archidioecesi Cordubensi et dioecesi S. Ludovici in Argentina; ad occasum denique solis, dioecesibus Catamarcensi et Riojensi. Constitutam dioecesim suffraganeam facimus, una curo Episcopo, metropolitanae Sedi Cordubensi. Volumus insuper ut sacer Crucis Axeatae Praesul sedem suam ponat in urbe vulgo Cruz del Eje, magisterii autem episcopalis cathedram in curiali templo Deo dicato in honorem B. M. V., cui appellatio per vulgus Nuestra Señora del Valle, in eadem urbe exstante, quod ad cathedralis dignitatem extollimus cum iuribus propriis. Episcopo autem praeterquam quod congrua iura damus, obligationes imponimus dignitati officioque inhaerentes. Quas inter, obligationes sequentes praecipuas habebit: Canonicorum collegium constituendi; usque dum tamen id fiat, consultores dioecesanos deligendi ad normam iuris; Seminarium saltem minus struendi, pueris accipiendis ad sacerdotale munus vocatis, ex quibus eos qui animi ingeniique dotibus praestantes fuerint, Romam mittendi, in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum, ut philosophicis theologicisque disciplinis imbuantur. Mensam episcopalem, quam dicunt, efficient Curiae emolumenta, pecuniae sponte a fidelibus datae, pars bonorum quae dioecesi Crucis Axeatae obvenient ad praescriptum

canonis 1500 Codicis Iuris Canonici. Ad dioecesis praeterea regimen quod attinet, Vicarii Capitularis, Sede vacante, electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus sacrorum canonum praescripta diligenter serventur. Simul ac hae Nostrae sub plumbo Litterae ad effectum sint deductae, sacerdotes illi dioecesi addicti sint in qua beneficium vel officium habeant; ceteri vero sacerdotes, clerici Seminariique tirones ei, in qua legitimum habeant domicilium. Ad haec omnia denique perficienda venerabilem Fratrem Humbertum Mozzoni, quem diximus, legamus vel sacerdotem ab eo designatnm. Qui vero rem perfecerit congrua documenta exarari curabit ad Sacramque Congregationem Consistorialem suam primum mitti.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferunt in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex arce Gandulfi, prope Romam, die duodecimo mensis Augusti, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

 CAROLUS Card. CONFALONIERI
Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 504-506

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 

top