Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CULMENSIS*

IN URBE KAMIÉN-KRAJENSKI, IN DIOECESI CULMENSI, CAPITULUM COLLEGIALE RESTITUITUR IN TEMPLO SS. PETRI ET PAULI.

 

Etsi Deus, quippe aeternus et infinitus, omniumque rerum, quotquot sive in caelo sive in terra sunt, creator, omnem gloriam ex sua ipsius divina natura capiat, nonnihil Eum tamen honoris tum e rerum creatarum magnificentia, tum etiam e sacrarum caerimoniarum splendore, quae in templis peraguntur quibusque summo Numini pietatis cultus tribuitur, habere, cognitum sane compertumque est omnibus. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Casimirus Iosephus Kowalski, Episcopus Culmensis, id ab Apostolica Sede petierit, ut in templo SS. Apostolorum Petri et Pauli, quod est in civitate Kamién-Krajenski, quodque vetustissimum est, Collegiale Capitulum restitueretur olim florentissimum, cumque Sacra Congregatio Consistorialis factis a Nobis facultatibus admotis precibus concedendum esse existimaverit, Nos consilio petito a dilecto Filio Nostro S. R. E. Cardinali Stephano Wyszyński, Archiepiscopo Gnesnensi et Varsaviensi, cuius est Episcopus Culmensis suffraganeus, Sacrae Congregationis consulta confirmantes, haec statuimus: templum paroeciale, quod supra memoravimus, ad gradum Collegiatae aedis tollimus, cum iuribus debitis, ibique Canonicorum collegium condimus ad normas quae sequuntur. Collegiale Capitulum quattuor Canonicis constabit unaque Dignitate, hoc est Praepositi, qui erit Curio templi SS. Petri et Pauli Apostolorum. Chorales preces fundentur in die Purificationis B. M. V., in festo SS. Apostolorum Petri et Pauli, quibus nempe Sessio habetur generalis, ceterisque diebus a Constitutionibus definiendis. Ad insignia et habitum quod attinet, Canonici super habitum Pianum rochetum et mantelletum, quod dicunt, nigri coloris cum orbiculis et ocellis rubris et signum vulgo Distintorio canonicale induent, Praepositus vero mantelletum violacei coloris. Canonicorum praebendae distributionibus inter praesentes constituentur, quae Statutis Capitularibus temperabuntur. Dignitatis collatio Apostolicae Sedi reservatur,

Canonicorum ad leges iuris communis fiet. Poterunt autem in Canonicis annumerari ii etiam sacerdotes qui alio iam beneficio fruantur, etsi cum animorum curatione coniuncto. Ceterum, ea omnia quae iussimus dilectus Filius Stephanus S. R. E. Cardinalis Wyszyński facienda curet, factis necessariis potestatibus; poterit autem et alium delegare, si visum fuerit, dummodo in ecclesiastica potestate constitutum virum. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacra m Congregationem Consistorialem cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die primo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

pro Regente
Rodomons Galligani

Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost. Decanus
Ioannes Calleri, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 8, pp. 569-570

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana