De magnitudine munerum suorum conscii, Romani Pontifices, quibus id oneris
datum est ut universam christianam Rem publicam sapienti administratione
gubernarent, iam inde a primaeva Ecclesiae aetate prudentissimorum virorum
consilio uti consueverunt, quibus sane ut commode fruerentur, templa Romae
exstantia Sanctorumque memoria nitentia in titulum dabant: ita factum est ut hi
viri in Ecclesia principes sua virtute, pietate, fide castissima iisdem sacris
aedibus ornamento essent. Cum autem hodie, auctis fere in immensum christianae
religionis negotiis, et numerus Patrum Cardinalium sit aeque augendus, nec tamen
tituli iisdem attribuendis sint satis, visum est etiam, idque per has Litteras
facimus, augustum templum Immaculato Cordi B. M. V. sacrum ad diaconiae
dignitatem et gradum evehere, datis nempe iuribus et privilegiis quae his
templis iure et consuetudine fieri solent. Id enim templum cura et studio
summorum Pontificum Benedicti XV, Pii XI, Pii XII excitatum, ac benevolentia
Ioannis XXIII in Basilicis Minoribus annumeratum, assiduo Missionariorum labore
Filiorum Immaculati Cordis B. M. V. laetissime floret. Dilectus autem filius
sacrae aedis Pastor curet ut has Litteras Nostras ad exitum adducat, inque
populi atque cleri notitiam ferat, cum diem festum de praecepto in eodem
celebrent. Re vero acta, documenta exaret, quorum sincera exempla ad Sacram
Consistorialem Congregationem cito mittat.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res et religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Februarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri altero.