Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

URBIS
(TEMPLUM SACRI CORDIS CHRISTI REGIS)*

TEMPLUM SACRI CORDIS CHRISTI REGIS
AD DIACONIAE DIGNITATEM EVEHITUR.

 

Sacrum Cardinalium Collegium cum Nostra sit voluntas, ob auctas profecto hodierni temporis necessitates, augere in idemque ex variis ac remotissimis terris delectos egregia e virtutis viros cooptare, in promptu habeamus oportet nonnulla alia praeter cetera urbis Romae templa, quae Purpuratis iisdem Patribus vel uti titulum presbyteralem vel uti diaconiam, ad catholicae Ecclesiae morem, assignemus. Quapropter, opportunum visum est Nobis templum quoque Sacri Cordis Christi Regis ad diaconiae dignitatem attollere; quod scilicet non solum sacrae illi aedi maximo honori futurum non dubitamus, cardinaliciae dehinc purpurae splendore decoratae, sed sodalibus etiam Congregationis Sacerdotum a Sacro Corde Iesu debitae remunerationi, quippe qui iamdiu operam suam sollertem, industriam, impensam ibidem navent. De suprema ideo et apostolica potestate Nostra, templum Sacri Cordis Christi Regis ad diaconiae gradum et dignitatem evehimus, omnibus datis iuribus et privilegiis, quibus ceterae in Urbe diaconiae vel iure vel consuetudine fruuntur. Volumus praeterea ut hae Nostrae sub plumbo Litterae, eius cura qui ad praesens ei sacrae aedi moderatur, coram clero atque populo perlegantur, cum primus post eas acceptas dies festus ad venerit de praecepto celebrandus. Cuius rei, postquam perfecta fuerit, congrua documenta exarentur ad Sacramque Congregationem Consistorialem cito mittantur, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri altero.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Caesar Federici, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 7, pp. 487-488

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana