 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM
REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
URBIS
(TEMPLUM SACRI CORDIS BEATAE MARIAE VIRGINIS)*
TEMPLUM SACRI CORDIS BEATAE MARIAE
VIRGINIS DIGNITATE
DECORATUR TITOLI CARDINALICII.
Sacrum Patrum Cardinalium Collegium, quorum mox numerum augendum studemus ut
magis magisque huiusmodi praeclarissimorum virorum et consilii donis fruamur et
in christiano populo regendo peritia, id quidem exigit, ut sacrarum etiam aedium
numerum multiplicemus quas ad translaticium morem iisdem titulo assignemus. Haec
plerumque templa vel antiquitate praestant, vel magni cuiusdam eventus
celebritate, vel, si nostra praesertim conspiciantur tempora, populi frequentia
rectorumque fideliumque rebus catholicis fovendis studio et alacritate. In
quibus sacra etiam aedes, Sacro Cordi Beatae Mariae Virginis dicata, procul
dubio est annumeranda, quae Nostra hac in Urbe existit, in regione scilicet,
quam Parioli vulgata appellatione nominant. De apostolica ideo et suprema
auctoritate Nostra templum, quod diximus, Deo dicatum in honorem Sacri Cordis
Beatae Mariae Virginis cardinalicio presbyterali titulo honestamus, datis
eidem Uribus et privilegiis, quibus huiusmodi Romana templa fruuntur. Ceterum
mandamus, ut hae Nostrae sub plumbo Litterae, eius cura qui ad praesens eidem
templo moderatur, ad effectum adducantur atque sive clero sive populo
perlegantur, cum primus dies festus de praecepto post eas acceptas celebrabitur.
Peracti autem negotii instrumentum conficiatur idemque, rite subscriptum
sigilloque impressum, ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum
mittatur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Februarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri altero.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost. Decanus
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 7, pp. 481-482
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|