 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
FODINENSIS
(MALDONADENSIS - ORIENTALIS ORAE)*
QUIBUSDAM DISTRACTIS TERRITORIIS A
DIOECESI FODINENSI,
NOVA CONDITUR SEDES CATHEDRALIS,
«MALDONADENSIS-ORIENTALIS ORAE» APPELLANDA.
Novas constituere ecclesiasticas circumscriptiones cum magnopere conferat ad
Christi regnum amplificandum, idcirco Nos, quibus universus Christi grex
commissus est, magno studio consilium probamus venerabilis Fratris Raphaëlis
Forni, Archiepiscopi titulo Aeginensis et in Uruquaria Apostolici Nuntii, qui
novam censuit dioecesim constituendam, fidelium scilicet ibi locorum degentium
necessitatibus aptius consulendi causa. Audita ideo sententia venerabilium
Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, qui Sacrae Congregationi Consistoriali
praesunt, deque summa Nostra potestate ea quae sequuntur decernimus atque
iubemus. A dioecesi Fodinensi integrum territorium civilis regionis vulgo
Departamento Maldonado separamus, excepto tamen territorio paroeciae Aiguà,
integrumque territorium civilis regionis Rocha, excepta paroecia Lascano, ex
iisque novam dioecesim condimus Maldonadensem- Orientalis Orae
appellandam, cuius hi erunt fines: ad septemtrionem, vulgo Sierra de los
difuntos, Sierra Piríz, Sierra Canapé et Sierra de las animas; ad meridiem,
flumen La Plata; ad orientem, flumen San Luis; ad occidentem denique, flumen
Solis Grande. Novae dioecesis sacrorum Antistes sedem suam in urbe vulgo
Maldonado appellata ponat, cathedram vero episcopalis magisterii in curiali
templo ibidem exstante Deo sacro in honorem Sancti Ferdinandi, quod ad
dignitatem sacrae aedis cathedralis attollimus cum iuribus debitis, quoadusque
tamen conveniens templum struatur, quod cum cathedralis dignitate aptius
congruat. Episcopo praeterea, praeterquam quod iusta iura damus, obligationes
etiam imponimus, quae eius officium consequuntur. Dioecesis
Maldonadensis-Orientalis Orae suffraganea sit archidioecesi Montisvidei, eiusque
Praesul eiusdem archidioecesis Metropolitae, ad normam sacrorum canonum. Volumus
insuper ut Canonicorum collegium condatur, iuxta leges per alias Apostolicas
Litteras edendas; quoadusque vero id fieri nequeat, Consultores dioecesani
deligantur, qui consilio et ope Episcopo assint; hi scilicet a munere cessabunt
Canonicorum cum sit collegium constitutum. Mensam episcopalem efficient Curiae
emolumenta, fidelium sponte oblata pecunia atque bona ad normam canonis 1500 C.
I. C. conditae dioecesi obvenientia. Seminarium etiam struatur, iis pueris
adulescentibusque recipiendis et efformandis, qui Dei instinctu ad sacerdotium
vocentur; quorum autem qui meliores sive in genio sive pietate fuerint Romam
mittantur, in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum, philosophicis
theologicisque disciplinis imbuendi. Simul ac hae Litterae Nostrae ad effectum
adductae fuerint, sacerdotes dioecesi illi censeantur adscripti in cuius
territorio beneficium vel officium legitime habeant; ceteri vero clerici
Seminariique tirones ei, in qua legitimo domicilio degant. Acta denique et
documenta novam dioecesim respicientia a Curia Fodinensi ad
Maldonadensem-Orientalis Orae transferantur, in tabulario religiose custodienda.
Ad haec omnia perficienda curet venerabilis Frater Alfredus Bruniera,
Archiepiscopus titulo Claudiopolitanus in Honoriade atque in praesens
Apostolicus in Republica Uruquariana Nuntius, vel per se ipse vel per alium
delegatum virum, qui sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui vero
negotium perfecerit congrua documenta exarabit atque ad Sacram Congregationem
Consistorialem quam primum mittet, rite signata sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis Ianuarii, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.
Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis |
CAROLUS
Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Del Ton, Proton. Apost.
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 8, pp. 561-563
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana
|