 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
HASSELETENSIS*
IN DIOECESI HASSELETENSI, RECENS
CONDITA,
CANONICORUM COLLEGIUM CONSTITUITUR.
Quoniam Deus, tametsi nullis finibus circumscribi, nullis spatiis includi
potest, iussit tamen et tabernaculum primum, et templum sanctissimum postea
exaedificari, cuius limen cuncto Dei populo Numen adoraturo pateret, idcirco
sollemne semper habuit sancta Christi Ecclesia atque haec beatissimi Petri
Sedes, Ecclesiarum omnium provida parens, ut non solum templa excitarentur in
summi creatoris honorem quam pulcherrima et magnificentissima, verum etiam ut
coetibus virorum instruerentur, quorum proprium esset sacrarum caerimoniarum
splendorem pietate, prece, obsecratione curare. Quam ob rem, cum venerabilis
Frater Iosephus Heuschen, Episcopus Hasseletensis, preces adhibuerit huic
apostolicae Sedi ut eiusmodi Canonicorum collegium in sua dioecesi conderetur,
Nos quae Sacra Congregatio Consistorialis censuisset, cui hanc facultatem
dedimus, audito quidem venerabili fratre Sylvio Oddi, Archiepiscopo titulo
Mesembriano atque in Belgio Apostolico Nuntio, rata habemus atque confirmamus,
haec statuentes. In dioecesi Hasseletensi Canonicorum collegium constituimus,
quod una constabit Dignitate, nempe Decanatu, atque certo Canonicorum numero,
iuxta praebendarum numerum. Dignitatis et Canonicatuum collatio ab Episcopo
Hasseletensi fiet ad normam iuris, quorum praebendae dote auctoritate civili
data efficientur. Ad preces chorales quod attinet, eae ita fundentur, ut cotidie
Corae Canonicae recitentur atque Missa cum cantu celebretur conventualis.
Concedimus autem ut Canonici, tamen intra fines suae dioecesis mozetam adhibeant
cum cappa minore, violacei coloris, supra rochetum induendam, cuius coloris et
serici erunt etiam globuli, ocelli et subsutum; insuper nigrum biretum.
Indulgemus item ut iidem crucem gestent, media in adversa parte imaginem B.
Mariae Virginis referentem, e taenia serica, filis argenteis flavisque ex auro
nexis duplicata, pendentem. Ad cetera vero quae Canonicorum sunt propria, leges
iuris communis ad amussim serventur, donec recognoscantur. Leges praeterea, seu
Constitutiones Capitulares cito condantur, eaeque, postquam Episcopus
probaverit, religiose observentur. Ceterum haec quae mandavimus, venerabilis
Frater Sylvius Oddi ad exitum deducat, vel quem ipse delegaverit; re vero acta,
documenta exarentur atque dignae fidei exempla ad Sacram Congregationem
Consistorialem mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duo de vicesimo mensis Novembris, anno
millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quinto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Svevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 5, pp. 241-242
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|