 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
MISERICORDIAE FONS*
S. CAMILLUS DE LELLIS, CONFESSOR, PATRONUS ELIGITUR TOTIUS
REGIONIS APRUTINAE, AEQUE PRINCIPALIS CUM S. GABRIELE A VIRGINE PERDOLENTE.
Ad perpetuam rei memoriam. — Misericordiae fons inexhaustus, Salvator Noster
Iesus Christus, qui, cum inter homines conversaretur, morbo afflictos aliaque de
causa aerumnosos, quasi potiorem gregis sui portionem, fovit et relevavit, id
ipsum agere pergit per Ecclesiam a se institutam, cuius scilicet est salutare
eius persequi munus. Inter filios autem huius pientissimae Matris, qui eiusmodi
caritatis officiis maxime inclaruerunt, merito praedicatur Sanctus Camillus de
Lellis, Ordinis Clericorum Regularium Ministrantium Infirmis auctor et legifer
pater. Qui postquam, a fluxis saeculi rebus aversus, se Deo penitus addixit,
mirum quo animi ardore infirmis est opitulatus, qua sollertia hospitia, quo illi
reciperentur, constituit ac domos condidit Ordinis sui, per quem caritatis suae
aestum propagaret. Hunc igitur virum, sanctimonia ac dilectione fratrum morbo
laborantium spectatissimum, Leo PP. XIII, Decessor Noster, omnium hospitalium et
infirmorum ubique degentium, Pius vero PP. XI, consociationum ab his
nuncupatarum et aegris assidentium caelestem Patronum renuntiaverunt. Singulari
quidem nomine eum celebrant Aprutinae regionis Christifideles, siquidem ibi, id
est Bucclanici intra fines Theatinae archidioecesis, natus est atque ei quoque
genti caritatis suae divitias impertivit. Ad eius ergo sacrarium, in natali
oppido positum, Aprutini crebro peregrinantium more accedunt, et, de quo ut
populari suo gloriantur, eundem praesentissimum habent deprecatorem in caelis.
Quoniam autem mox trecentesimus quinquagesimus annus revolvetur a pia morte
Sancti Camilli, quam ob rem festae agentur celebritates, dilectus filius Carolus
Mansfeld, praedicti Ordinis Praefectus Generalis, vota universae religiosae
Familiae suae ac plurium civilium Moderatorum, municipiis ea in terra
praepositorum, significans, Nos submisse rogavit, ut praeclarum hunc Caelitem
Aprutinae regionis Compatronum nominaremus. Quibus supplicationibus ample
suffragati sunt Dilecti Filii Nostri Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyteri
Cardinales Paulus Giobbe, Carolus Confalonieri, Hildebrandus Antoniutti, Iacobus
Copello, ac duodecim Venerabiles Fratres Archiepiscopi et Episcopi eiusdem
regionis. Nos igitur hisce precibus libenter obsecundantes, e Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum
Sanctum Camillum de Lellis, Confessorem, totius regionis Aprutinae caelestem
apud Deum Patronum aeque principalem cum Sancto Gabriele a Virgine Perdolente,
iam rite electo, constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac
privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis ex Ecclesiae instituto
competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter ex stare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis
Iunii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 2, pp. 156-158
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|