The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

IMMINET LINCIO*

TITULUS SE PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
PAROECIALI ECCLESIAE S. IOSEPH, VULGO APPELLATA «DES FINS»
ET IN URBE ANNECIO POSITA, CONFERUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Imminet Lincio, amplissimae Austriae urbi, templum Beatae Mariae Virginis a Septem Doloribus, cui vulgaris adiecta appellatio «Poestlingberg», quodque merito habetur praesidium salutis et sedes pietatis eximia. Quin hoc sacrarium non solum civium sed fidelium etiam e tota provincia Austriae Superioris animos movere perhibetur. Anno quidem MDCCXVI servus quidam Linciensis coenobii Ordinis Fratrum Capuccinorum, religione in Deiparam Dolorosam incensus, eo loco imaginem eius sculptam constituit, cuius cultus ob beneficia etiam prodigiali modo impertita magnopere increbruit. Ita factum est, ut anno MDCCXXXVIII Gundomarus de Starhemberg, comes, eiusdem Dei Genetricis deprecatione, ut asseritur, e gravi morbo recreatus, ibi ecclesiam aedificare coeperit; in quam anno MDCCXLVII praeclara effigies illa est translata. Quod templum, magnis populi concursibus etiamnum celebratum, in praesens ita est refectum, ut structurae genus et ornamenta, quae architectandi decorandique rationem eius aetatis propriam exhibent, quae a renatis veterum artibus appellatur, egregie splendeant. Volens igitur Mariano huic sanctuario, quod in dioecesi, cui praeest, praestantissimum esse cognoscitur, ampliorem adiungere honorem, Venerabilis Frater Franciscus Zauner, Linciensis Episcopus, Nos rogavit, ut id Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus votis libenti animo obsecundantes, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam Beatae Mariae Virgini a Septem Doloribus sacram et in monte «Poestlingberg», ut vulgo appellant, prope urbem Lincium exstructam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus additis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Iulii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.

 

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 3, pp. 221-222

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 

top