 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
LITTERAE APOSTOLICAE
BENIGNISSIMUS DEUS*
AD PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ORBIS CATHOLICI, LXXV EXEUNTE ANNO POST CONDITUM
PONTIFICIUM
OPUS A S. PETRO APOSTOLO APPELLATUM.
Benignissimus Deus, qui arcano providentiae suae consilio, antequam ad Petri
Cathedram eveheremur, gressus Nostros ad Africae regiones direxerat, nuper hoc
novum Nobis contulit beneficium, ut scilicet, occasione data Congressus
Eucharistici Bombayensis, etiam dissitas Orientis plagas Indorumque nobilissimas
gentes inviseremus. In hisce autem faustis vitae Nostrae eventibus quasi
auspicium quoddam ac supernum invitamentum placet agnoscere, ut impensiore
sollicitudine officium Nostrum consideremus ac partes transigamus
supremi muneris apostolici proprias, quae Nos iubent, ex certissimo Iesu Christi
mandato, salutiferum eius veritatis, gratiae, pacisque nuntium inter universos
populos propagare (1).
Nunc vero opportuna praebetur occasio animum Nostrum,
paterna cura praecipuoque amore affectum in visceribus Iesu Christi (2), ad eos
iuvenes convertendi, quos in variis iisque longinquis terrarum orbis
partibus, missionalium labore excolendis, eo consilio sibi elegit Deus, ut
fratres suos sacri muneris ope ad gloriam Domini videndam perducant (3). Iamvero ,
nuper septuagesimus quintus annus expletus est, ex quo primordia sumpsit
Pontificium Opus a Sancto Petro Apostolo appellatum, cui hoc fuit propositum,
ut in iis regionibus, ubi catholica Ecclesia recens constituta esset vel
Evangelii nuntiatio adhuc Missionalium curis demandaretur, adolescenti clero
auxilium ferret, opes suppeditando ad Maiora et Minora Seminaria condenda vel
sustentanda.
Probe nostis, Venerabiles Fratres, anno MDCCCLXXXIX piissimas
feminas e Gallica natione ortas, Stephaniam Cottin-Bigard eiusque filiam
Ioannam, postquam Vicariatus Apostolicus Nagasakiensis auxilium pro suo clero
indigena postulaverat, divini Spiritus impulsioni obsecutas, consilium cepisse
se, sua bona suique animi vires in id impendendi, ut christifidelium voluntates
quam latissime excitarentur ad efficaciter iis iuvenibus subveniendum, qui in
terris nondum catholicae Ecclesiae adiunctis ad sacerdotium divinitus
vocarentur.
Primi conatus primaque huius Operis initia, ut fieri solet in
Ecclesia quotiescumque, Deo volente ac favente, salutaria incepta ineuntur,
contemptionibus, doloribus difficultatibusque omne genus non caruerunt, quae
tamen animum egregium illarum feminarum non modo non fregerunt, sed etiam in
generosis susceptis propositis magis magisque confirmarunt. Anno MDCCCXCV Opus
a S. Petro Episcopus Sagiensis legitime approbavit, ac deinde anno MCMII
Moderatores Pagorum Friburgensium, in nobili Helvetiorum Natione, eidem personae iura tribuerunt. Post obitum autem Stephaniae
Cottin-Bigard, doloribus rebusque adversis magis quam aetate confectae, eius
filia Ioanna, quae infirma laborabat valetudine, cum recens Opus firmiore
regimine munire vellet, illud religiosae feminae Mariae a Passione et Sororum
Congregationi ab ea conditae, Franciscalium scilicet Missionalium a Maria
Virgine, concredidit et commendavit.
Ad Decessores Nostros quod attinet,
constat Leonem XIII et S. Pium X plurimis benevolentiae significationibus Opus a
S. Petro Apostolo prosecutos esse. Benedictus XV autem, petitiones benigne
admittens Sororum Franciscalium Missionalium a Maria Virgine, decreto S.
Congregationis Propagandae Fidei edito anno MCMXX, cui est initium Ut missiones
ad exteras gentes, Opus sua auctoritate probavit, idemque subiectum voluit
potestati ipsius Sacrae Congregationis Propagandae Fidei; qua quidem agendi
ratione ille Pontifex etiam dignum praemium persolvere visus est summae
fidelitati, quam egregiae Operis Auctrices erga Apostolicam Sedem semper in
exemplum sunt professae. Denique Summus Pontifex Pius XI, Apostolicis
Litteris motu proprio datis anno MCMXXIX, quibus est index Vix ad summi et
Decessor Noster, statum iuridicum Operis aptius definivit eique leges ac statuta
propria dedit. Itaque Opus a S. Petro Apostolo, Sanctae Sedis praesidio et
impulsu munitum, novo floruit vigore ac summos progressus fecit in
auxiliatrice opera Missionalibus praestanda; quod inter alia aperte ostendit
ingentissimus sacerdotum atque etiam sacrorum Pastorum numerus, quibus ad hos
usque dies Opus a S. Petro sapienti ac liberali caritate opitulatum est.
At
hominum societas celerrimo cursu ad novas vitae condiciones procedit, ac dum
in omnibus navitatis campis progressus augentur, simul Evangelii disseminandi
eiusque operariorum necessitas in dies crescit. Etenim, si territori a S.
Congregationis Propagandae Fidei auctoritati subiecta spectamus, non in
omnibus Nationibus unum saltem Seminarium Maius, neque in omnibus dicionibus
ecclesiasticis saltem proprium Seminarium Minus adhuc habetur, quibus satisfieri
possit iustis atque impensissimis locorum Ordinariorum postulationibus, qui
paucitate cleri laborant. Praeterea necesse est, ut Instituta
iam condita in meliorem statum redigantur, eorum sedes in opportuniorem
transferantur locum, scholarum temperatio atque subsidia efficaciore ratione
ordinentur, magistrorum numerus multiplicetur; paucis verbis, prorsus opus
est, ut novis rerum condicionibus, quae in illis territoriis ob felicia
catholicae Ecclesiae incrementa inductae sunt, tempestivo tempore
congruentique ratione prospiciatur. Ceterum, cum Concilium Oecumenicum Vaticanum
II christifideles omnes animum intendere iubeat ad latissima spatia veritatis
et caritatis Christi, atque ad graviores maioresque necessitates, quibus hodie
premitur Evangelii in mundo nuntiatio, si alias umquam, nostris praesertim
temporibus oportet in iis, qui in sortem Domini sint vocati, agnoscamus
amantissimum ipsum Redemptorem nostrum, arcano modo praesentem, et auxilium
nostrum veluti implorantem, quemadmodum Christus Dominus nos admonuit: Quamdiu
fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis (4). Nos vero, grati
memoresque, aestimatione ac benedictione Nostra eos omnes prosequi non cessabimus, quotquot christiana animi magnitudine permoti, operam Nobismetipsis
praebebunt, qui per Pontificium Opus a S. Petro Apostolo prospicere contendimus
augescenti in dies necessitati cleri rite sancteque instituendi, in commodum
earum Ecclesiarum, quae maxime omnium hoc fraterno egent auxilio.
Probe novimus,
Venerabiles Fratres, Nobis supervacuum esse vestrum instimulare religionis
studium, cuius ad Nos cotidie testimonia afferuntur, vel vestram incitare veri
nominis pastoralem sollicitudinem de Ecclesia Dei universa, ubicumque per
terrarum orbem diffusa est. Attamen, cum vehementer cupiamus ut septuagesimus
quintus annus ab ortu Pontificii Operis a S. Petro Apostolo salutares edat
fructus, utque valde conferat ad incensam caritatem vestram novo ardore inflammandam, Nobis visum est novum quoddam suscipere inceptum. Vobis
plane
compertum est, Venerabiles Fratres, quam candido amore atque alacritate pueri
elementarii opitulentur Pontificio Operi a S. Infantia, in quod innocentes eorum
animi flagranti studio feruntur; iamvero Nobis decernere ac statuere placuit, ut
iam nunc Pontificium Opus a S. Petro Apostolo in toto terrarum orbe catholico ab alumnis
scholarum secundi ordinis peculiari modo cognoscatur atque propagetur. Hinc fore
confidimus, ut iuvenes, laeta spes Ecclesiae, quae ipsos, Christum imitata,
praecipuo diligit amore, itemque catholicae iuvenum consociationes melius
animo intellegant, quibus sanctis propositis hi sacrorum alumni ad sacerdotium
permoveantur; neque dubitamus quin iidem ultro libenterque hisce suis
aequalibus suppetias ferre velint.
Pro certo habemus, Venerabiles Fratres, vos
vestrosque adiutores in Pontificiis Operibus Missionalibus moderandis in eo
multam curam et promptam alacritatem posituros esse, ut quotannis peculiaris
dies constituatur, quo adolescentes scholarum secundi ordinis precibus
christianaeque caritatis operibus palam suam fidem testentur suumque
religionis studium significent pro causa hac sanctissima, quae tantopere ad regnum Dei in terris amplificandum conducere videtur.
Hac spe suffulti, caelestium
gratiarum pignus et auspicium, sine quibus nihil validum ac nihil efficax
perfici potest, Apostolicam Benedictionem vobis, Venerabiles Fratres, iisque
omnibus qui inceptum modo a Nobis nuntiatum efficere alacri opera studebunt,
peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXII
mensis Februarii, in festo Cathedrae S. Petri, anno MCMLXV, Pontificatus
Nostri secundo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 4, pp. 301-305
(1) Cfr. Matth. 28, 19-20.
(2) Phil. 1, 8.
(3) Cfr. Is. 66, 18-21.
(4) Matth. 25, 40.
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|