The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUONIAM E DIVINAE*

E.MUS P. D. ALOISIUS TITULO SANCTI ANDREAE APOSTOLI DE
VALLE S. R. E. PRESBYTER CARDINALIS TRAGLIA VICARIUS GENERALIS
SUMMI PONTIFICIS IN URBE EIUSQUE SUBURBIIS ET DISTRICTU ELIGITUR.

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Quoniam e Divinae Providentiae dispositione Romanus Pontifex, cuius curis tota Ecclesia est commissa, simul munus obtinet Almae Urbis Episcopi, ex more recepto uni e Purpuratis Patribus officium creditur Vicarii Generalis, qui scilicet vicaria sed ordinaria potestate Dioecesim tam inclitam regat. Quod quidem munus his temporibus maximum momentum accepit, siquidem Urbs est numero civium magnopere aucta et necessitatibus, ad rem pastoralem quod attinet, non leviter premitur. Cum igitur Clemens Cardinalis Micara, qui ab anno MCMLI eiusmodi Vicarium Generalem agebat, nuper e vita migraverit, Te in eius locum sufficere statuimus. Quod ut faceremus, adducti sumus studio animarum rerumque usu, quorum per diuturnum tempus dedisti specimina, sive prius ut Vices Gerens, sive deinde ut Provicarius Generalis in eadem hac Dioecesi Romana. Fore etiam confidimus, ut, Te annitente, Urbs in aeternum condita, sedes Petri, caput nominis catholici et communis veluti hominum mater, novo vigore polleat et singulare munus a Deo sibi praestitutum valeat implere. Quare, motu proprio, certa scientia Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, officium praedictum Tibi, per Te vel per legitimos Officiales Tuos exercendum, cum omnibus et singulis privilegiis, facultatibus, praerogativis, immunitatibus, exemptionibus ac iuribus, honoribus quoque et oneribus atque emolumentis consuetis, quibus alii in hac Alma Urbe eiusque suburbiis et districtu Vicarii in spiritualibus Generales Romanorum Pontificum, Decessorum Nostrorum, uti, frui potuerunt seu etiam debuerunt, harum Litterarum vi concedimus atque tribuimus. Te idcirco Nostrum Urbis, suburbiorum et districtus Vicarium in spiritualibus et Iudicem constituimus ac renuntiamus, curam, regimen, administrationem, liberumque praedicti muneris exercitium plenarie Tibi committentes. Hinc Nos, ne interim officium Vicariatus huiusmodi ullum in rebus spiritualibus detri. mentum patiatur, Tibi, Dilecte Fili Noster, mandamus, ut, vigore praesentium, quam primum per Te vel per procuratorem Tuum possessionem seu quasi possessionem officii Vicariatus praedicti et illi adnexorum quorumlibet apprehendas ac retineas, officiumque ipsum Vicariatus eadem forma, qua Decessores Tui illud exereuerunt vel exercere potuerunt ac debuerunt, similiter exerceas, ceteraque omnia et singula ad officium huiusmodi ex iuris praescripto vel usu et consuetudine spectantia facias, geras, ordines, exsequaris. Te igitur, Dilecte Fili Noster, rogamus, ut, regiminis et administrationis huiusmodi onus prompta animi devotione suscipiens, munus ipsum secundum datam Tibi a Domino prudentiam sic exercere debeas, ut exinde fructus, quos speramus, proveniant ac divinae retributionis praemium consequi merearis. Dilectis autem filiis Nostris tum e clero tum e populo huius Almae Urbis praecipimus, ut Te ea, quae par est, cum reverentia recipiant, Tibi faveant, praesto sint ac pareant. Contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Martii, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.

PAULUS PP. VI


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 5, pp. 373-374

 

Copyright 1965- Libreria Editrice Vaticana

 

top