 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
FLOS MULTIPLICI*
SANCTA ROSA A LIMA, VIRGO, CAELESTIS
PATRONA MILITUM A PUBLICA TUTELA PERUVIAE CONSTITUITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Flos multiplici virtutum decore
venustissimus et praeclara domestica gloria merito habetur ac praedicatur a
Peruvianis Sancta Rosa Limana; et, quae patriae tantum attulit ornamentum, eadem
valido praesidio eam obtegere non perperam creditur. Quod quidem supernum
patrocinium Milites a publica tutela Dicionis Peruvianae expetierunt; quorum
scilicet grave munus eo pertinet, ut constitutae Civitati leges serventur, bono
humanae societatis consulatur, scelestorum cohibeatur audacia. Dilectus igitur
Filius Noster Ioannes Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis Landázuri
Ricketts, Archiepiscopus Limanus, vota quoque significans Moderatoris Generalis
Militum illorum aliorumque eiusdem corporis Virorum e prioribus, Nos rogavit, ut
lectissimam Virginem Limanam Militum Peruvianorum a publica tutela renuntiaremus
Patronam. Quibus precibus libenti animo concedentes, Nos, e Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum
Sanctam Rosam a Lima, Virginem, Militum a publica tutela Peruvianae Dicionis,
qui vulgari nomine Guardia Civil comprehenduntur, caelestem apud
Deum Patronam facimus, constituimus, declaramus, omnibus adiectis
liturgicis privilegiis atque honoribus, quae
praecipuis coetuum seu ordinum Patronis rite competunt. Contrariis
quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant
seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXIX mensis Aprilis, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 1, pp. 46-47
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|