 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
PICENI PROPUGNACULUM*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
CATHEDRALI TEMPLO
DIOECESIS RIPANAE ATTRIBUUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Piceni propugnaculum oppidumque fidelissimum:
ita olim Ripa Transonis cognominabatur, quam Pius PP. V, Decessor Noster imm.
rec., anno MDLXXI et amplo civitatis titulo et sacro iure dioecesis donavit.
Neque multo post nova exstrui ecclesia coepta est, quae ceterarum totius plagae
ecclesiarum ob amplitudinem quoque et venustatem mater et caput esset. Nam
aedes, S. Benigno dicata ac primitus ad huiusmodi honorem evecta, minor quam pro
numero fidelium evaserat; ideoque cathedrale templum in media urbe excitare
visum est, quod idem, in publicum forum versum, e nomine vetustioris anteaque
exstantis ecclesiae, S. Gregorio Magno, Summo Pontifici, est dedicatum.
Exteriori autem structurae insigne sacri domicilii exornandi atque perpoliendi
studium respondit: qua ex parte sunt quaedam recensenda opera lignea, quae
scalpsit artifex clarissimus, atque etiam tabulae egregie depictae. Sed magis
commemorare iuvat templum ipsum marialis religionis causa maxime celebrari: in
eo enim asservatur et colitur Beatae Mariae Virginis Lauretanae simulacrum, cui
eadem S. Ioannis appellatio vulgo est indita, quae piae virorum sodalitati,
peculiaria pietatis officia exsequenti, fuit. Nunc etiam tantus in Almam
Deiparam amor et cultus est, ut templum hac de causa sibi quisque habeat
carissimum eodemque universa fidelium communitas ad praecipuum veluti sacrarium
accedat. Idem, SS. Caelitum reliquiis ditatum et copiosa supellectile
instructum, magna ex parte est nuper refectum, nitidaque accedente parietum
ornatione, mox publicae venerationi iterum patebit. Quod opus tamquam fastigium
multis iisque ingentibus vel perfectis vel perficiendis operibus imponet, quae
auctae in dioecesi rei religiosae necessitates poposcerunt. Haec quidem omnia
secum reputans, Venerabilis Frater Vincentius Radicioni, Episcopus Ripanus et
Montis Alti, scripsit ad Nos, votumque sive sacerdotum sive christiani populi,
avitae fidei observantissimi, interpretatus, Basilicae Minoris titulum quasi
quoddam benevolentiae Nostrae pignus ac testimonium eidem templo postulavit.
Quas preces libenti animo explentes, Nos e Sacrae Rituum Congregationis
consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae
potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, cathedralem
ecclesiam dioecesis Ripanae, Deo in honorem S. Gregorii I, Summi Pontificis,
consecratam, ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus
adiectis iuribus et privilegiis, quae templis, eodem nomine insignibus, rite
competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis
Novembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 6, pp. 436-437
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|