 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
MARIA VIRGO*
BEATA MARIA VIRGO «MATER ECCLESIAE»
PRINCIPALIS PATRONA,
ET S. PIUS X, PAPA ET CONFESSOR, SECUNDARIUS PATRONUS
TOTIUS DIOECESIS MONTISCLARENSIS ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Maria Virgo, Genetrix Christi Iesu,
Capitis mystici Corporis, atque adeo «mater membrorum eius, quod nos sumus» (S.
Aug., De sacro virg., 6; PL 40, 399),
Mater Ecclesiae merito praedicatur. Hoc nomen in Concilii Oecumenici Vaticani
Secundi celebratione, ei, plaudente Patrum Conventu et orbe catholico,
adiecimus, novam quasi margaritam fulgenti eius coronae inserentes. Gaudemus
autem, quod almae Deiparae, ita appellatae, religione tenentur clerus et
Christifideles dioecesis Montisclarensis; qui etiam Sanctum Pium PP. X, de
Ecclesia optime meritum, piis honorant obsequiis. Horum vota expromens,
Venerabilis Frater Iosephus Alves de Sa Trindade, Episcopus Montisclarensis, Nos
rogavit, ut augustam Mariam Virginem, Matrem Ecclesiae, praecipuam Patronam,
Sanctum vero Pium PP. X secundarium tutorem suae dioecesis renuntiaremus. Quibus
precibus libenti animo obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis
consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae
potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam
Virginem, ut «Matrem Ecclesiae» invocatam, principalem Patronam et Sanctum Pium
X, Papam et Confessorem, secundarium Patronum totius Montisclarensis dioecesis
eligimus, constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis
liturgicis, quae praecipuis et secundariis regionum Patronis rite competunt.
Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque,
ad quos speetant seu speetare poterunt, nune et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nune et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XVIII mensis Decembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 3, p. 215
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|