|
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
INTER SANCTAM*
IN REPUBLICA UGANDENSI NUNTIATURA
APOSTOLICA CONSTITUITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Inter Sanctam Sedem et civiles populorum
auctoritates congruenter iungi peculiares necessitudines manifeste a quovis
deprehenditur, qui secum animadvertat quam sive civibus prosint sive christianis
fidelibus mutuae consensiones ad communem omnium utilitatem efficacius
quaerendam et comparandam. Cum igitur commodum esse visum fuerit Apostolicam
Sedem et Ugandensem Rempublicam huiusmodi vinculis inter se coniungi, Nos, de
sententia Sacrae Congregationis de Propaganda Fide deque Apostolicae Nostrae
potestatis plenitudine, harum Litterarum vi Nuntiaturam Apostolicam in Uganda
constituimus, cuius sedes in urbe Kampala erit. Eidem scilicet congrua officia,
privilegia atque indulta deferimus, quae sunt huiusmodi legationum propria.
Contrariis nihil obstantibus.
Ceterum haec quae iussimus decernimus ut firma sive in praesens sive in
posterum tempus sint, utque suos effectus habeant.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die altero mensis
septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus
Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI, a publicis Ecclesiae
negotiis
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 3, p. 204
© Copyright 1966 - Libreria
Editrice Vaticana
|