 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
MERITO CELEBRATUR*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
SANCTUARIO
BEATAE MARIAE VIRGINIS, VULGO «NOTRE-DAME DE BUGLOSE»,
INTRA FINES DIOECESIS ATURENSIS POSITO, CONFERUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Merito celebratur
cathedrale templum dioecesis Sancti Michaëlis in Salvatoriana Republica,
siquidem molis amplitudine et operis magnificentia affatim commendatur. Quod
quidem saeculo praeterito eo loco est exstructum, quo prisca ecclesia
paroecialis cognominis urbis, ab Hispanis conditae, fuerat. Potissimum vero
eiusdem templi fama innotuit, quod egregium effectum est sanctuarium mariale;
ibi enim imago Beatae Mariae Virginis a Pace impensis fidelium obsequiis
colitur. Quod pietatis studium respiciens, Apostolica Sedes ei maximo templo
munera spiritualia benigne impertiit. Quibus omnibus permoti, Venerabiles
Fratres Michaël Angelus Machado Escobar, Episcopus Sancti Michaëlis, et
Laurentius Michaël Graziano, Episcopus titulo Limatensis, Coadiutor eiusdem
Antistitis sacrorum, Nos rogaverunt, ut princeps illud templum Basilicae Minoris
nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, e
Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi
perpetuumque in modum ecclesiam cathedralem Sancti Michaëlis in Salvatoriana
Republica sitam, ad dignitatem et honorem Basilicae Minoris evehimus,
omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae sacris
aedibus hoc nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant, seu spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his,
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis
Octobris, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 9, pp. 604-605
© Copyright 1966 - Libreria
Editrice Vaticana
|