 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
LAURETANAE VIRGINI*
BEATA MARIA VIRGO LAURETANA TOTIUS
DIOECESIS TIGIUANAENSIS
PATRONA PRINCIPALIS RENUNTIATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Lauretanae Virgini prope singulariter
consecrata, ob impensum in eam studium fidelium, videtur esse terra
Tigiuanaensis, in qua Nosmetipsi, peculiari edita anno MCMLXIII Constitutione,
Vicariatum Apostolicum ad gradum dignitatemque dioecesis proveximus. Huius enim
finibus pagus continetur, qui vulgo Loreto appellatus, praeclaram Augustae
Deiparae asservat imaginem; idemque nomen, cum mariali scilicet religione
coniunctum, illam praeconum Christi stationem signavit, quae operum ad
Evangelium utrique Californiae nuntiandum susceptorum sedes praecipua exstitit.
Neque vero ignoramus a Decessore Nostro imm. rec. Pio PP. XII facultatem eiusdem
imaginis coronandae libenter esse datam, ut praemium quoddam paternumque simul
hortamentum filiis caelestis Matris amantissimis tribueretur; novimus etiam miro
spectaculo fidei sollemnia id temporis in honorem Reginae Lauretanae esse
peracta. Nunc ergo, si maxime decet novas conditas dioeceses tutela ac
patrocinio Sanctorum Caelitum obtegi atque communiri, peropportunum sane eoque
laudabile est habendum consilium Venerabilis Fratris Alfredi Galindo Mendoza,
Episcopi Tigiuanaënsis, qui, vota sui cleri populique interpretatus, ad Nos
scripsit petiitque a Nobis, ut Beata Virgo Lauretana totius suae dicionis
tamquam Patrona legitime renuntiaretur. Quapropter, huiusmodi voto benignissime
concedentes, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi perpetuumque in modum, Beatissimam Mariam Virginem Lauretanam principalem
apud Deum totius Tigiuanaensis dioecesis caelestem Patronam confirmamus
seu constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis
liturgicis, quae praecipuis dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis
quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos speetant
seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis
Martii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 9, pp. 610-611
© Copyright 1967 - Libreria
Editrice Vaticana
|