 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUASI AMICA*
BEATA MARIA VIRGO LAURETANA PRINCIPALIS
PATRONA
DIOECESIS MEXICALENSIS ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quasi amica stella in huius saeculi fluctibus
exasperato mari omnibus lucet: Beatam dicimus Virginem Mariam; hanc si mortales
respiciunt, a recto cursu non aberrant, hanc si sequuntur, ad salutis portum
perveniunt. Allatum est autem ad Nos Christifideles dioecesis Mexicalensis,
recens constitutae, singulari religione Deiparae, quae ut Virgo Lauretana
invocatur, teneri, id quod gaudii non levis est Nobis materia. Eorum votis
obsecundans, concedensque precibus cleri, suis curis commissi, Venerabilis
Frater Emmanuel Pérez Gil, Mexicalensis Episcopus, augustam Dei Genetricem,
nomine illo insignem, suae dioecesis caelestem Patronam elegit; quod ut ratum
haberemus, idem Nos rogavit. Quas supplicationes libenter audivimus, ea spe
ducti fore ut nova quadam impulsione filii Nostri illa in regione degentes ad
marialem cultum et ad christianae vitae professionem, sive in publica re sive in
domestico convictu, accenderentur. Itaque Nos, e Sacrae Rituum Congregationis
consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae
potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam
Virginem Lauretanam principalem apud Deum Patronam totius Mexicalensis
dioecesis confirmamus, seu iterum renuntiamus declaramusque, omnibus adiectis
honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite
competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet
scienter sive ignoranter attenturi contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis
Martii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 9, pp. 609-610
© Copyright 1967 - Libreria
Editrice Vaticana
|