 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
ANGELICIS MORIBUS*
S. STANISLAUS KOSTKA
PATRONUS AEQUE PRINCIPALIS CUM S. STANISLAO, EP. ET MART., ET S. ANDREAS BOBOLA
SECUNDARIUS PATRONUS DIOECESIS PLOCENSIS ELIGUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Angelicis moribus praeditus, incensus pietate
erga Christum Dominum in Eucharistia praesentem eiusque celsissimam Matrem
Mariam, Sanctus Stanislaus Kostka patriae suae Polonicae decus, lumen Societatis
Iesu, Ecclesiae gloria merito praedicatur. Singulari vero religionis ardore in
eum feruntur Christifideles dioecesis Plocensis, utpote cum intra eius fines
lucem olim aspexerit. Quod probatum animorum studium hoc anno magis etiam
incrementis, ut videtur, augebitur, siquidem propter revolutum quartum saeculum
a lectissimi iuvenis obitu, egregio cum apparatu sollemnia ea in dioecesi
celebrabuntur. Quibus omnibus permotus, Venerabilis Frater Bogdanus Marianus
Vincentius Sikorski, Plocensis Episcopus, votis obsecundans Canonicorum
cathedralis ecclesiae collegii universique cleri, sibi commissi, Sanctum
Stanislaum Kostka, praecipuum dioecesis praedictae Patronum elegit, aequiparatum
Sancto Stanislao Martyri, qui principalis Patronus iam rite est constitutus.
Quibus idem sacrorum Antistes Sanctum Andream Bobola, secundaria quidem ratione,
adiunxit; estque Nos precatus, ut eiusmodi Patronorum caelestium electionem
ratam haberemus. Quibus flagitationibus libenti animo concedere cupientes, Nos,
e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi
perpetuumque in modum Sanctum Stanislaum Kostka, Confessorem, caelestem apud
Deum Patronum aeque principalem una cum Sancto Stanislao, Episcopo et Martyre,
atque Sanctum Andream Bobola, Martyrem, secundarium Patronum universae dioecesis
Plocensis confirmamus seu iterum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis
privilegiis liturgicis atque honoribus, quae praecipuis et secundariis locorum
Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus,
statuimus decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces
iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et
obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex
nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XV mensis Maii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 17, pp. 1117-1118
© Copyright 1967 - Libreria
Editrice Vaticana
|