 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
PORTA CAELI*
BEATA MARIA VIRGO «DELLA PORTA»
APPELLATA PRINCIPALIS PATRONA URBIS EPISCOPALIS ET TOTIUS DIOECESIS
GUASTALLENSIS, UNA CUM SANCTO FRANCISCO ASSISIENSI, PATRONO AEQUE PRINCIPALI,
CONSTITUITUR.
Ad perpetuam
rei memoriam. — Porta caeli ab Ecclesia merito praedicatur Beata Maria Virgo:
hanc enim si sequuntur in cursu vitae terrenae, homines metam feliciter
contingunt, id est ad aulam illam perveniunt, ubi bonis fruantur, quae neque
aspectu oculorum comprehendi neque auribus percipi neque ulla cogitatione
queunt adumbrari. Singulari religione Deiparae a porta, seu, uti vulgo
appellant, «della Porta» nuncupatae, Guastallensis dioecesis fideles teneri
perhibentur. Olim enim in porta urbis episcopalis imago Beatae Mariae Virginis,
diu oblivione obruta, prodigiis coepit clarere. Qua de causa pietas erga Dei
Genetricem, effigie illa expressam, in civium animis tantopere exarsit, ut eius
honori templum, molis amplitudine conspicuum, nobile opere, conderent ibique
imaginem illam praeclaram collocarent. Praesens autem auxilium opiferae Matris
Guastallenses, in publicis etiam calamitatibus, pluries sunt experti.
Frequentibus igitur concursibus hanc marialem celebrant ecclesiam, praesertim
die VII mensis Februarii, quo, anno millesimo sexcentesimo nonagesimo tertio,
illa effigies signis innotuit, et per Maium mensem. Ob tam pium studium, quo
etiam finitimae regionis fideles accenduntur, Sanctus Pius PP. X, Decessor Noster, concessit, ut imago aurea corona, suo nomine et auctoritate, redimiretur. His permotus, Venerabilis Frater Angelus Zambarbieri, Guastallensis
Episcopus, votis obsecundans Canonicorum Cathedralis ecclesiae et universi
cleri, suis curis commissi, Beatam Mariam Virginem caelestem Patronam suae
iurisdictionis una cum Sancto Francisco Assisiensi, iam pridem Patrono rite
constituto, elegit, Nosque rogavit, ut id ratum benigne haberemus. Nos igitur,
has preces libenter audientes, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, a
porta seu «della Porta» vulgo appellatam, urbis episcopalis ac totius dioecesis
Guastallensis principalem apud Deum Patronam una cum Sancto Francisco
Assisiensi, Confessore, Patrono aeque principali, confirmamus seu iterum
constituimus ac renuntiamus, omnibus adiectis honoribus et privilegiis
liturgicis, quae praecipuis dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis
quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectur; sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant
seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis
Maii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 16, pp. 1038-1039
© Copyright 1967 - Libreria
Editrice Vaticana
|