The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

CHRISTIFIDELIUM CONCURSIBUS*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS SANCTUARIUM B. MARIAE VIRG. VULGO DEL SUFFRAGIO IN OPPIDO VULGO GROTTE DI CASTRO , DIOECESIS FALISCODUNENSIS, SACRUM, DECORATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Christifidelium concursibus frequentatur templum Beatae Mariae Virginis, vulgo del Suffragio nuncupatae, quod in oppido Grotte di Castro , uti appellant, intra Faliscodunensis dioecesis fines est positum. Hoc pietatis studium a saeculo XVII repetitur, quo populus, ad marialem religionem valde accensus, stipem contulit, ut honori imaginis Deiparae, quae miraculis inclaruit, egregium templum aedificaretur. Ad quod reficiendum ornandumque etiam per subsequentes aetates non modicum curae est impensum. Propter hanc piam animorum alacritatem simulacrum hoc mariale anno MDCCXXVIII, auctoritate Petriani Collegii Canonicorum, aureo diademate est redimitum. Cuius rei memoriam sexto decimo quogue anno summa cum caerimonia, Episcoporum atque etiam Purpuratorum Patrum astante coetu, solet celebrari. Ad augendam igitur dignitatem insignis huius Ecclesiae, hodiernus parochus, in cuius iurisdictione idem sanctuarium situm est, suffragante Venerabili Fratre Aloisio Boccadoro, Faliscodunensi Episcopo, Nos submisse rogavit, ut ei Basilicae Minoris nomen et ius benigne impertiremus. Quibus postulationibus libenter auditis, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctuarium Beatae Mariae Virginis del Suffragio appellatae, quo oppidum Grotte del Castro nobilitatur, ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adieetis iuribus ac privilegiis, quae templis hoc nomine conspicuis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Iunii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 5, pp. 245-246

 

Copyright 1967- Libreria Editrice Vaticana

 

top