 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
LUBLINENSE TEMPLUM*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
LUBLINENSIS ECCLESIA S. STANISLAI, EP. ET MART., DECORATUR.
Ad perpetua m rei memoriam. — Lublinense templum Sancti Stanislai, Episcopi et
Martyris, non uno commendatur nomine, siquidem est antiquitate illustre, opere
nobile, populi frequens concursibus. Pro lignea aede sacra, saeculo XIII
condita, subsequente saeculo ecclesia, ad artis Gothicae rationem exstructa, est
substituta; quae temporum iniquitate paene eversa, optimatum civiumque
liberalitate magnificentius fuit refecta, novo quidem genere structurae inducto.
Est etiam memorandum saeculo XVII tres aediculas seu «cappellas» aedificio esse
adiunctas, cultu et ornamentis perinsignes. Hoc templum, in cuius ministeriis
Fratres Praedicatores versantur, etiam praeclarius est habendum, quod quasi
quoddam sacrarium est Sanctae Crucis, cum egregiae reliquiae sacratissimi ligni,
in quo passus est Salvator, ibi asserventur et piis obsequiis a fidelibus
colantur. Marialis quoque religionis sedes esse perhibetur eximia. Quibus
omnibus permotus, Venerabilis Fratrer Petrus Kalwa, Lublinensis Episcopus,
preces significans Fratrum Praedicatorum Provinciae Polonicae et fidelium,
quorum res interest, Nos rogavit, ut istam ecclesiam, laudibus merito
celebratam, Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus postulationibus
libenti animo obsecundantes, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam, Deo in honorem
Sancti Stanislai, Episcopi et Martyris, Lublini consecratam, ad honorem et
dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus et
privilegiis, quae templis hoc nomine insignitis rite competunt. Contrariis
quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant
seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis
Iunii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 16, pp. 1039-1040
© Copyright 1967 - Libreria
Editrice Vaticana
|