 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
PROPUGNACULUM FIDEI*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
PAROECIALI ECCLESIAE CERVENENSI, B. MARIAE VIRGINI IN CAELUM ASSUMPTAE SACRAE,
INTRA DIOECESIS PLOCENSIS FINES, TRIBUUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Propugnaculum fidei artisque opus egregium
praedicatur templum paroeciale Cervenense, Beatae Mariae Virgini sideribus
receptae sacrum et intra fines Plocensis dioecesis positum. Quod saeculo XI
secundum «Romanicum» structurae genus aedificatum, subsequente saeculo traditum
fuit Canonicis Regularibus Sancti Augustini, qui usque ad annum MDCCCXIX ibi
manserunt et volventibus homillum aetatibus ad novam architectandi rationem,
«Gothicam» prius, deinde «Barocam», uti appellant, id reficiendum ornandumque
curarunt. Est autem prae Nobis ferendum eam ecclesiam cum continenti monasterio
per multa tempora fuisse catholicae fidei quandam quasi arcem ac religiosae
vitae, doctrinarum, artium sedem illustrem. Propter eximiam igitur
pulchritudinem et maiestatem, propter rara et magnifica opera Cervenense templum
publicis Poloniae monumentis merito est annumeratum. Sed non solum eiusmodi
rerum mirandarum studiosos ecclesia allicit, sed etiam Christifideles, qui
pietatis causa eam frequentant, maxime religione mariali inducti; siquidem ibi
impense excolitur imago Beatae Mariae Virginis a Consolatione, quae est exemplum
effigiei, cui adiecta est appellatio «Salus Populi Romani» quaeque in Urbis
Basilica Liberiana asservatur. Floret et viget ibi christiana institutio, ad
quam curas assiduas intendunt Sodales Societatis Sancti Francisci Salesii, qui
nunc in eiusdem templi ministeriis versantur. His permotus cupiensque memoriam
perennare millesimi anni exacti ex quo Polonia christianae religionis munus
accepit, Venerabilis Frater Bogdanus Marianus Vincentius Sikorski, Plocensis
Episcopus, Nos rogavit, ut ecclesiam praedictam Basilicae Minoris nomine ac iure
donaremus. Quibus precibus libenter obsecundantes, Nos e Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum
ecclesiam paroecialem Cervenensem, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis in
caelum Assumptae consecratam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus,
omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae eiusmodi titulo rite competunt.
Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque,
ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis
Iulii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 17, pp. 1121-1122
© Copyright 1967 - Libreria
Editrice Vaticana
|