The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

SACRUM NATIVITATI*

TITULUS ET PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS COLLEGIALI ECCLESIAE, NATIVITATI B. MARIAE VIRG. DICATAE IN OPPIDO V. D. XAGHRA ,
 DIOECESIS GAUDISIENSIS, TRIBUUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Sacrum Nativitati Beatae Virginis Mariae structuraeque magnificentia insigne, in oppido Gaudisiensis insulae templum exsurgit, quod iam inde a saeculo XVII iure paroeciae donatum, Leo PP. XIII, Noster imm. rec. Decessor, ad collegialis aedis honorem provexit. Tres ei alae celsique parietes, duae turres elegansque tholus sunt, quibus sane inter maxima totius dioecesis aedificia refertur; at interiora eius tam venusta praestant ornatione, ut artis singularis monumentum, fidelibus quidem percarum neque peregrinatoribus ignotum, merito existimetur. Namque marmoreum laudatur opus, quod totum suo ambitu spatium condecorat, laudanturque marmorei pariter suggestus sive sacerdotis sive cantorum. Ei autem, quae templo dat nomen caelestisque invocatur paroeciae patrona, impenso ibi studio adhibentur honores: ante Mariae Infantis signum, pulchris radiis praecinctum, frequentissimi adstant fideles, ut preces effundant maternumque impetrent favorem. Corpus etiam beati Fortunati Martyris piis omnibus insulanis magnae ibi venerationi est. Pretiosa denique supellex ad sacros ritus peragendos invenitur. Tantam ergo suae ecclesiae dignitatem respiciens eandemque amplificare cogitans, Venerabilis Frater Nicolaus Cauchi, Episcopus tit. a Vico Augusti atque Apostolicus Gaudisiensis dioecesis Administrator, missis ad Nos litteris sui cleri suique gregis votum detulit, ut nempe eximium religionis domicilium per publicum decretum in Basilicarum numerum ascriberetur. Huiusmodi vero preces, ampla commendatione Venerabilis Fratris Martini Ioannis O'Connor, Archiepiscopi tit. Laodiceni in Syria Nostrique apud Melitensem Civitatem Apostolici Nuntii, roboratas, benigno plane animo explere statuimus. Quapropter ex Sacra e Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, ecclesiam collegialem, Deo in honorem Nativitatis Beatae Mariae Virginis dicatam et in oppido v. d. Xaghra, intra dioecesis Gaudisiensis fines, exstructam, titulo ac dignitate Basilicae Minoris afficimus et condecoramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae templis, eodem nomine insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Augusti, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 15, pp. 954-955

 

Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 

top