 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
BONONIA FELIX*
VENERABILIS DEI FAMULA CLOELIA BARBIERI,
VIRGO, INSTITUTI SORORUM MINIMARUM A VIRGINE PERDOLENTE FUNDATRIX, BEATA
RENUNTIATUR.
Ad perpetuam rei memoriam — Bononia felix, quae, rerum gestarum memoria,
doctrinis artisque operibus inclita, eo etiam valde inclaruit, quod generosae
subolis, Caelitum honoribus decoratae, fuit parens et altrix. Est autem ea
gloria summa habenda, quae e sanctimonia, universae Ecclesiae in exemplum
proposita, oritur. Gaudemus igitur, quod Dei munere Nobis hodie datur his
Bononiensis archidioecesis luminibus novum veluti sidus annumerare, Cloeliam
Barbieri, virginem, cuius quidem terrestris incolatus brevi viginti trium
annorum spatio computatur, sed erat senectus mentis immensa (cfr. Off. S.
Agnetis); palmam victoriae tulit, quae in palaestram vix erat ingressa:
mirentur viri, non desperent parvuli , stupeant nuptae, imitentur innuptae
(ibid.; S. Ambros. De virg. I, 2; PL 16, 200). Haec humilis
Ecclesiae alumna die tertia decima mensis februarii anno millesimo
octingentesimo quadragesimo septimo nata est in oppidi Sancti Ioannis in
Persiceto pago, quem le Budrie vulgo appellant, filia Santis Barbieri,
qui manibus operando, praesertim in cannabi conficienda desudando, vitae
rationibus consulebat, et Hyacinthae Nannetti, quae, minus tenui loco orta,
probo illi sed pauperi nupserat viro. Re quidem vera amborum verae divitiae
fides sincera et virtutum domesticarum iucunda exercitatio fuerunt. Eodem die
salutaribus aquis Deo renatae imposita sunt nomina Cloeliae Rachelis. In hac
igitur domestici convictus sede, cui altera filia, Ernesta, est aggregata,
pietatis didicit rudimenta. Sed cum esset adhuc tenella aetate, pater eius, unum
familiae praesidium, cholera morbo est absumptus. Mater vidua, iacens in luctu
et angustiis pressa, vix habuit, quo vitam suam et liberorum sustentaret, ita ut
Cloelia, cibo et curatione necessaria destituta, morbum sit nacta, ex quo non
amplius convaluit. Dum vero ea matri domi opus facienti se sociam praebet
industriam, docilem, oboedientem, ardentius ad res divinas animum applicabat:
nihil siquidem antiquius habebat quam ecclesiam adire, preces ad Deum fundere,
catecheseos praecepta condiscere, Sacramenta participare. Postquam vero animo
incenso primum accepit Eucharisticum panem, magno nisu ad sanctitatis fastigium
tendere coepit. Qua in re usa magistris natalis pagi parochis Iosepho Setanassi
et Caetano Guidi, impelli se sensit ut alios, praesertim parvulos, ad
cognoscendum verum bonumque sectandum adduceret. Litterarum paene rudis, arte
callebat eos instituendi. Cum esset eximia corporis specie, quae imago erat
praecellentis pulchritudinis animi, a nonnullis in matrimonium est petita:
renuit, quae ipsi erat desponsata, cui angeli serviunt; ipsi soli servabat
fidem, ipsi se tota devotione commisit (cfr. Off. S. Agnetis). Prodens ergo
tam praeclara exempla virtutum, latere non potuit, sed cunctorum oppidanorum
studia in se convertit; in quibus quaedam puellae aequales eam habebant ducem
vitae sanctioris. Ita etiam factum est, ut paroecia illa novo vigore
corroboraretur. Famula Dei, praesciens non diuturnum vitae spatium sibi esse
tributum neque sociarum spem fallere ausa, opus apostolicum feliciter inchoatum
studuit perpetuare. Ad quas in hanc sententiam est locuta: « Tam pauperes sumus,
ut in coenobium recipi nequeamus ... Agite ergo, nos ipsi coenobium paremus, cui
aliae se adiungere possint!». Caetano Guidi, consiliatore optimo, confirmante et
gravissima morbis temptatione evicta Calendis maiis, anno millesimo
octingentesimo sexagesimo octavo in eiusdem pagi modica domo, quae «domus ludi
magistri» vocabatur, una cum tribus sodalibus vitae communis initium fecit. Haec
cunabula Instituti Sororum Minimarum a Virgine Perdolente; estque hoc magnum et
mirabile illud conditum esse a virgine de plebe, quae vix suae tutelae erat et
adversa laborabat valetudine. Tumultu suborto sed praedicti parochi sollertia
sedato, parva familia, in summa inopia, utpote caritatis solaciis affluens,
beneficorum hominum liberalitate, e quibus Vincentius Pedrazzi potissimum est
dignus memoratu, paulatim laetis est aucta incrementis. Vitae Deo penitus
deditae sodales emolumenta navitatis apostolicae iecundo nexu iunxerunt: erat
enim iis sollemne pueros doctrinam christianam docere, ad suscipienda Sacramenta
componere, iis scribendi artem tradere, aliis Ecclesiae necessitatibus animo
alacri et prompto subvenire. Cloelia, in acie cotidiani muneris constituta,
Bononiam concedere statuit, ut, abstracta a negotiis, spiritualibus
exercitationibus vacaret; ubi, multum adiuta consiliis religiosorum virorum e
Societate Iesu, Regulas novi Instituti conscripsit, quod Beatae Mariae Virgini
Perdolenti et Sancto Francisco a Paula ut caelestibus Patronis commisit. Sed iam
in eo erat, ut adulescens legifera mater, supernis locuples donis, terreni
cursus metam attingeret. Quae interdum visa est in extasin rapi et arcana futura
praenoscere, humillimo semper fuit animo et se nihil esse putavit. Inviolato
pudore illecebras saeculi transiens, voluntariis castigationibus in se
adnimadvertit ac dolores tolerando adiumenta non levia operi sodalium attulit.
Totam se voluntati Dei permisit, cuius amore saucia erat. Hoc et pthisi
consumpta, a Caetano Guidi, pietatis magistro, caelesti epulo postremum est
refecta. Filias est adhortata, ut caritatem, concordiam, constantiam in labore
suscepto servarent omniaque Dei animarumque causa agerent; denique dilectam sibi
imaginem Beatae Mariae Virginis a gratiis, e paroeciali ecclesia apportatam,
piissime excoluit. Postquam Ursulae Donati, sollerti sociae, familiam religiosam
tradidit regendam, caelo matura die tertia decima mensis iulii anno millesimo
octingentesimo septuagesimo, e paupere domo illa quasi angelus ad angelos
evolavit. «Sanctam» obiisse omnes conclamaverunt. Qua die funeris exsequiae sunt
celebratae, perfrequens populus veluti triumphi splendore visus est excitari.
Exanimum corpus in publico conditum sepulcreto, quinquagesimo anno revoluto, a
religiosa hac familia constituta, in sacellum principis domus est translatum.
Increbrescente igitur Famulae Dei fama sanctimoniae, quam Deus miraculis etiam
visus est comprobare, Causa de Beatorum Caelitum honoribus ei decernendis est
acta; atque post ordinarios, ut appellant, processus, Commissio introductionis
Causae, apud Sacram Rituum Congregationem instituendae, die quinta decima mensis
martii anno millesimo nongentesimo undequadragesimo a Pio PP. XII, Decessore
Nostro fel. rec., est obsignata. Apostolicis deinde inquisitionibus absolutis,
de virtutibus theologalibus et cardinalibus venerabilis Cloeliae Barbieri est
desceptatum; quas, omnibus perspectis et expensis, a Famula Dei heroum in modum
cultas esse idem Decessor Noster, lato Decreto die vicesimo secundo mensis
februarii anno millesimo nongentesimo quinquagesimo quinto, edixit. Exercita
deinde quaestione de miraculis, quae eiusdem Famulae Dei nomine invocato, a Deo
ferebantur patrata, omnique re in suetis comitiis diligenter exquisita, Nos die
undevicesimo mensis septembris, hoc anno de duobus pronuntiavimus constare. Unum
igitur superfuit excutiendum, num Famula Dei inter Beatos Caelites tuto foret
recensenda. Quod quidem factum est; Purpurati enim Patres sacris Ritibus tuendis
praepositi, Praelati Officiales Patresque Consultores id fieri posse cunctis
sententiis affirmaverunt. Quorum exceptis suffragiis, Nos die nono huius ipsius
mensis et anni, ad venerabilis Servae Dei Cloeliae Barbieri sollemnem
Beatificationem tuto procedi posse ediximus.
Quae cum ita sint, Nos, vota archidioecesis Bononiensis et Instituti Sororum
Minimarum a Virgine Perdolente explentes, harum Litterarum vi atque auctoritate
Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabilis Famula Dei Cloelia
Barbieri, virgo, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque corpus ac
reliquiae, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferendae, publicae
Christifidelium venerationi proponantur, atque etiam, ut eiusdem Beatae imagines
radiis decorentur. Praeterea eadem auctoritate Nostra concedimus, ut de illa
quotannis recitetur Officium de Communi Virginum cum lectionibus propriis per
Nos approbatis, et Missa de eodem Communi cum orationibus propriis approbatis
celebretur iuxta Missalis et Breviarii Romani rubricas. Huiusmodi vero Officii
recitationem Missaeque celebrationem fieri dumtaxat largimur in archidioecesi
Bononiensi, cuius intra fines Beata ipsa orta est diemque obiit supremum,
itemque in templis et sacellis ubique terrarum sitis, quibus Institutum Sororum
Minimarum a Virgine Perdolente utitur, ab omnibus Christifidelibus, qui horas
canonicas recitare teneantur, et, quod ad Missam attinet, a sacerdotibus, ad
templa seu sacella, in quibus eiusdem Beatae festum agatur, convenientibus.
Largimur denique, ut sollemnia Beatificationis Venerabilis Cloeliae Barbieri,
servatis servandis, supra dictis in templis seu sacellis celebrentur, diebus
legitima auctoritate statuendis, intra annum, postquam sollemnia eadem in
Sacrosancta Basilica Vaticana fuerint peracta. Non obstantibus Constitutionibus
et Ordinationibus Apostolicis nec non Decretis de non cultu editis ceterisque
quibuslibet contrariis. Volumus, ut harum Litterarum exemplis, etiam impressis,
dummodo manu Secretarii Sacrae Rituum Congregationis subscripta sint eiusdemque
Congregationis sigillo munita, etiam in iudicialibus disceptationibus eadem
prorsus fides adhibeatur, quae Nostrae voluntatis significationi, hisce ostensis
Litteris, haberetur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis
octobris, in Festo Domini Nostri Iesu Christi Regis, anno MCMLXVIII,
Pontificatus Nostri VI.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius
Franciscus
Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Eugenius Sevi, Proton. Apost.
Iosephus Massimi, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 12, pp. 680-684
© Copyright 1968- Libreria
Editrice Vaticana
|