 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUO PLUS*
NOVA DELEGATIO APOSTOLICA ERIGITUR
IN NOVA ZELANDIA ET OCEANO PACIFICO.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quo plus efficientiae tribuamus sollicitudini Nostrae de universo dominico grege, quem commendatum Nobis habemus,
curas non solum eo intendamus oportet, ut eius portionibus Patres et Pastores
praeficiamus, qui sua moderatione oves ad salutaria pascua deducant, sed etiam
ut Legatos Nostros mittamus, qui Delegati Apostolici nuncupati, Nostram veluti
personam apud Coetus Episcopales ipsosque sacrorum Antistites gerant. Quod
quidem eo consilio fit, ut his per eosdem
Delegatos Apostolica Sedes quasi propior evadat et quodam modo aspectabilis,
simulque officiorum utilitates afferantur et mutuae necessitudinis rationes
reddantur faciliores expeditioresque. Hac ducti mente Delegationem Apostolicam
in regionibus seu insulis, quas Coetus Episcopales Novae Zelandiae et Oceani
Pacifici complectuntur, instituere decrevimus. Quae cum ita sint, Nos e
consulto Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda
Fide, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Delegationem
Apostolicam, Novae Zelandiae et Oceani Pacifici appellandam, erigimus et
constituimus eiusque sedem in urbe Vellingtonia collocamus; quae quidem
Delegatio praedicta territoria comprehendat et memoratae Sacrae Congregationi
pro Gentium Evangelizatione sit obnoxia. Eidem ergo omnia et singula
deferimus officia, privilegia atque indulta, quae huiusmodi Delegationum
propria sunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
enuntiataeque Delegationi ita constitutae nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub
anulo Piscatoris, die primo mensis novembris, anno millesimo nongentesimo
sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri sexto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 3, pp. 159-160
© Copyright 1968- Libreria
Editrice Vaticana
|