The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

MARIA, MATER*

BEATA MARIA VIRGO, «NUESTRA SEÑORA DE COPACABANA»
VULGO APPELLATA, PRINCIPALIS PATRONA TOTIUS BOLIVIANAE CLASSIS DECLARATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Maria, mater Ecclesiae sollemni more in Concilio Oecumenico Vaticano II pronuntiata est, quippe quae ad gignendam augendamque vitam divinam in singulis hominum animis, materno opere continuo intendit et licet in contemplanda augusta Trinitate laetetur, tamen ex aetherio solio filiorum non obliviscitur, eorumque necessitates in Deo persentiens, Advocatam et Auxiliatricem se praestat potentissimam. Eam ergo qui sequuntur studiosa imitatione ac supplici deprecatione omnes gratiae thesauros obtinent, aeternaeque adipiscuntur salutis refugium. Huiusmodi marialis pietatis sedes inclita esse perhibetur et nobile templum Beatae Mariae Virginis de Copacabana, in dioecesi Pacensi, intra fines Bolivianae ditionis, quod, septimo decimo saeculo erectum, et sodalibus Fratrum Minorum Ordinis concreditum, Deiparae statuam pervetustam servat et multam sui movet admirationem tum ob ortus antiquitatem eximiumque architectandi genus, tum ob rei divinae diligentiam sacrique cultus fervorem. Quibus permoti iam Praedecessores Nostri Pius XI effigiem ipsam aureo diademate redimiri et Pius XII templum titulo ac dignitate Basilicae Minoris decorari censuerunt. Cupiens autem marialem religionem ulterius provehere et praesidium Deiparae Virginis maius promereri tot inter discrimina quae corporibus et animis imminent, venerabilis Frater Aloisius Rodríguez Pardo, S. Crucis de Sierra Episcopus et Boliviae Castrensis Vicarius, qui vota simul significavit Christifidelium Copiarum navalium Boliviae necnon Episcopalis Bolivianae Conferentiae, Nos rogavit, ut Beatam Mariam Virginem, nomine illo appellatam, cuius paciferum praesidium per volventia saecula usque ad praesens experti sunt, totius Bolivianae Classis praecipuam Patronam renuntiaremus. Quibus precibus libenti animo concedentes, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, post auditum venerabilem Fratrem Ioannem Gravelli, Archiepiscopum titulo Suensem et in Bolivia Apostolicum Nuntium, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatissimam Virginem Mariam «Nuestra Señora de Copacabana» appellatam principalem apud Deum Patronam totius Bolivianae Classis constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis liturgicis quae coetuum personarum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piseatoris, die quarto mensis novembris, anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri sexto. 

 

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Iosephus Del Ton, Proton. Apost.

 


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 3, pp. 160-162

 

© Copyright 1968- Libreria Editrice Vaticana

 

top