The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

SOLLICITUDO OMNIUM*

IN REGIONIBUS MARIS RUBRI DELEGATIO APOSTOLICA CONSTITUITUR.

 

Sollicitudo omnium Ecclesiarum, ad quam arcano Dei consilio vocati sumus, id exigit ut non solum eis aptos praeficiamus Pastores qui sapienti moderatione oves ad salutaria pascua deducant, sed etiam ut Legato Nostros ad varias mittamus gentes, qui Nostram gerant personam eamque quodam modo aspectabilem reddant. Quod quidem eo consilio fit ut Nos Ipsi, omnium filiorum Nostrorum vitam participantes, eorum necessitates atque intima desideria magis comperta habeamus et praesidium ac tutelam Episcopis et Sacerdotibus praebeamus. Hac due ti mente Delegationem Apostolicam in regionibus Maris Rubri instituere decrevimus, quae territoria Sudan, Littoris Gallici gentium Afars et Issas, Reipublicae Somalae atque partis Arabicae paeninsulae, usque adhuc infra limites Delegationis Apostolicae Africae Orientalis posita, complectuntur. Quae cum ita sint, Nos e consulto Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, motu proprio, certa scientia et matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Delegationem Apostolicam Regionum Maris Rubri nomine appellandam erigimus eiusque sedem in urbe Khartumensi collocamus; quae quidem Delegatio praedicta territoria comprehendat. Eidem ergo omnia et singula deferimus officia, privilegia atque indulta, quae huiusmodi Delegationum propria sunt. Contrariis quibusvis non obstantibus.

Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras, firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; enuntiataeque Delegationi ita constitutae nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die tertio mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Iosephus Del Ton, Proton. Apost.

 


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 2, pp. 90-91

 

Copyright 1969- Libreria Editrice Vaticana

 

top