 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
AESINA URBS*
TITOLO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
ECCLESIA CATHEDRALIS AESINA DECORATOR.
Aesina urbs, rerum gestarum memoria illustris, vetere religionis studio
commendatur, siquidem iam saeculo IV, uti opinantur, dioecesis constituta esse
videtur. Pietatis vero praecipua sedes praedicatur templum cathedrale Deo in
honorem Sancti Septimii, Episcopi et Confessoris, consecratum, quod, ut nunc
conspicitur, saeculo XVIII est conditum, eius tamen initia ab antiquissimis
temporibus repetuntur. Iuvat quoque memorare eius Antistitem olim fuisse
Camillum Borghese, qui ad Petrianam Sedem electus, cognominatus est Paulus V,
atque in Canonicorum collegium Marcellum Cervini cooptatum esse, cui, ad summum
Pontificatus apicem evecto, nomen fuit Marcellus II. Compertum vero habemus
cathedralem istam ecclesiam non solum propter antiquitatem et artificiosa opera
merito laudari sed pietatis esse inclitum domicilium, ubi sacri ritus magno cum
splendore celebrantur et incolae, in rebus tum secundis tum adversis, S.
Septimium, totius dioecesis patronum, admirabili consensione et firma fide
invocare consuescunt, cuius honori solemnia centenaria nunc alacriter agere
perhibentur. Volens autem pietatem, iam vigentem, etiam maioribus augere
incrementis, venerabilis Frater Ioannes Baptista Pardini, Episcopus Aesinus,
vota quoque significans Canonicorum collegii, cleri et Christifidelium, Nos
rogavit ut hoc templum, tot laudibus insigne, Basilicae Minoris nomine ac iure
donaremus. Quibus precibus libenter exceptis, Nos e Sacrae Congregationis pro
Cultu Divino sententia, certa scientia et matura deliberatione Nostra, deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum
cathedralem ecclesiam Aesinam Deo in honorem Sancti Septimii Episcopi et
Confessoris dicatam, ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus,
omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus
rite competunt, servatis tamen iis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilieae
Minoris» die sexto mensis iunii anno MCMLXVIII in lucem editum, servanda sunt.
Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque,
ad quos spectant vel spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter vel ignoranter attentari contigerit.
Datum ex Arce Gandulfi prope Romam, sub anulo Piscatoris, die decimo
secundo mensis septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono,
Pontificatus Nostri septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Iosephus Del Ton, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 2, pp. 93-94
© Copyright 1969- Libreria
Editrice Vaticana
|