 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
VENERABILIS FRATER*
TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRG. ASSUMPTIONI
DICATUM
IN URBE TRZEMESZNO, IN ARCHIDIOECESI GNESNENSI,
TITULO BASILICAE MINORIS ORNATUR.
Venerabilis Frater Noster Stephanus S. R. E. Cardinalis
Wyszyński, Archiepiscopus Gnesnensis atque Varsaviensis, idemque Poloniae Primas, Beatae
Mariae Virginis cultor eximius, suo ipsius nomine atque cleri et
populi, qui semper tum secundis tum asperis rebus Christi Matrem pro Regina
habuerunt, ab hac sancta Petri Sede petiit ut eius templum quod in urbe
Trzemeszno situm est, in Gnesnensi archidioecesi, atque assumptioni Almae
Genetricis Dei Mariae dicatum, in eorum templorum numerum redigeretur, quae
titulo Basilicae Minoris ornata sunt: sacram enim hanc aedem, de qua semper
magna fuerit Polonorum opinio, post proximi atque universalis belli casus, quo
acerbo bello et despoliata, et igne vastata, et deleta scelere, et exterminata
est, sacri Praesulis sollicitudine clerique populique religione ac liberalitate,
esse omnino in pristinum restitutam, ad quam multitudines affluere pietatis
causa, magno sane animorum emolumento. Quae eum ita sint, Nos, quibus amor ergo
Christi Matrem sanctus semper resedit in animo, optantes simul tam venerabilis
Fratris concedere expostulationibus, simul nobilissimo eius populo
benevolentiae Nostrae documentum dare certissimum pro vetere ac perpetua fide
erga Petri Ecclesiam, simul denique laetitiae causam afferre tanta passis, et
scilicet probantes, quae Sacra Congregatio pro Cultu Divino censuit, templum
Assumptioni Almae Genetricis Dei Mariae sacrum, loco Trzemeszno, in
archidioecesi Gnesnensi, titulo ac dignitate Basilicae ornamus, factis iuribus
ac liturgicis concessionibus rite competentibus, servatis tamen iis, quae iuxta
Decretum «De titulo Basilicae Minoris» servanda sunt, die VI iunii, anno
MDCCCCLXVIII factum. Quibuslibet nihil obstantibus. Ceterum, quae per has
Litteras iussimus, firma esse volumus, suosque effectus sive nune sive in
posterum obtinere.
Datum Romae, apud S. Petrum, sltb anulo Piscatoris, die duodetricesimo
mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono,
Pontificatus Nostri septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 2, pp. 97-98
© Copyright 1969- Libreria
Editrice Vaticana
|