 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
S. IOANNIS PORTORICENSIS*
BEATA MARIA VIRGO A DIVINA PROVIDENTIA,
SEU, UT POPULUS AIT,
«NUESTRA SEÑORA DE LA DIVINA PROVIDENCIA»,
CUNCTAE NATIONIS PORTORICENSIS
PATRONA PRINCIPALIS CONSTITUITUR AC DECLARATUR.
Inter negotia et sollicitudines, quas summus Pontificatus magnas affert,
quibusque, fluctuum in morem, Nos in dies accumulat, hoc potissimum relevat
animum, erigit mentem atque confirmat, christiani scilicet populi pietatem ac
studia, quibus est semper castissimam Christi Matrem complexus, incrementa
capere usque maxima. Qui sane amor in Virginem idcirco Nos solatur quod est tum
in se ipse laudabilis, cum Matri Dei attribuatur et Salvatoris Nostri Iesu
Christi, cui tandem amor ille honori cedit, tum quod fuit semper Maria, communis
omnium christianorum parens, auxilium, spes, securitas, atque in periculis, in
incertis ac dubiis rebus refugium, sic ut in prospera fortuna gaudium. Quam ob
rem, cum venerabilis Frater Aloisius Aponte Martínez, Archiepiscopus S. Ioannis
Portoricensis, idemque Praeses coetus Episcoporum eiusdem nationis, suo, cleri
ac populi universi nomine, id petierit ut Beatam Mariam Virginem a divina
Providentia, seu, ut populus cognominare consuevit, Nuestra Señora de la «Divina
Providencia», cunctae Nationis Portoricensis Patronam principalem constitueremus
atque declararemus, idque Sacra Congregatio pro Cultu Divino, potestate a Nobis
olim facta, concesserit, Nos, ratione habita singularissimi amoris quo semper
populus Portoricensis egregius beatissimam Christi Matrem eo titulo cultam
prosecutus est, concessum honorem ratum omnino habemus atque per has Litteras
confirmamus. Placet ergo Beatam Mariam Virginem a Divina Providentia, sive
«Nuestra Señora de la Divina Providencia» Patronam principalem totius Nationis
Portoricensis constitui atque declarari, factis iuribus ac privilegiis iuxta
rubricas competentibus. Volumus autem ut hae Litterae Nostrae sive nunc sive in
posterum sint efficaces. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die undevicesimo mensis
novembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus
Nostri septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Del Ton, Proton. Apost.
Iosephus Massimi, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 4, pp. 204-205
© Copyright 1969- Libreria
Editrice Vaticana
|