 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUOD EX ANTIQUITATE*
TEMPLUM B. MARIAE VIRGINIS IN CAELUM
ASSUMPTAE VULGO MATRAVEREBÉLY-SZENTKUT, IN ARCHIDIOECESI STRIGONIENSI,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM EVEHITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Hungaricae nationis cives qua singulari erga
beatissimam Dei Matrem praestent religione ac pietate ex plurimis eidem dicatis
templis evincitur, quae in regione exstant, mirifica saepe arte aedificata atque
clari ob frequentes ad ea peregrinantes populos nominis. His quidem sacra est
aedes annumeranda, Deo dicata in honorem Beatae Mariae Virginis in caelum
Assumptae vulgo Matraverebčly-Szentkut appellata. Quod templum cum sacer
archidioecesis Strigoniensis Ordinarius, suorum sacerdotum fideliumque preces et
vota significans, petiisset ut ad Basilicae Minoris gradum eveheretur,
aestimavimus id magna cum fidelium utilitate fieri posse. Audita ideo hoc super
negotio Sacra Congregatione pro Cultu Divino, hisce Litteris ac Nostra potestate
apostolica, sacram aedem quam diximus titulo ac dignitate insignimus Basilicae
Minoris, spemque simul fovemus ut Beatae Mariae Virgini fidentes inspiciant
christiani ab eaque optatum auxilium capiant atque solacium. Concedimus scilicet
congrua iura et privilegia, servatis tamen iis quae iuxta decretum «De titulo
Basilicae Minoris», die sexto mensis iunii datum, anno millesimo nongentesimo
sexagesimo octavo, servanda sunto Contrariis nihil obstantibus. Haec autem quae
ediximus firma ac rata haberi volumus suosque effectus nunc et in posterum
capere.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die quartodecimo mensis
martii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri
septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 3, pp. 209-210
© Copyright 1970 - Libreria
Editrice Vaticana
|