 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
SANCTUS IOSEPH*
TEMPLUM S. IOSEPH AD VIAM TRIUMPHALEM,
IN URBE,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM EVEHITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Sanctus Ioseph, quem virum iustum sacrae
declarant Litterae, tanta est saeculorum memoria religione cultus, ut
universalis Ecclesiae peculiaris habeatur patronus et custos. In huius sancti
honorem frequentissima ubique gentium exstructa sunt templa, et simulacra e
pretiosa saepius materie sculpta, et effigies mira arte perfectae, ad christiani
populi laetitiam et invitamentum. In horum templorum numero illud profecto prae
ceteris referre placet, votis et ope S. Pii X Pont. Max. ad Viam Triumphalem in
Urbe aedificatum, sodalibusque creditum Congregationis Servorum a Caritate,
quorum curis et sedulitate quaecumque ad rationes fidei provehendas pertinere
viderentur constanter inita in diesque magis aucta. Eam enim sacram aedem, in
qua Beatus Aloisius Guanella divinum Sacrificium primus omnium peregit, non
solum qui circum versantur cives frequentissimi celebrant, sed ipsa etiam ex
Urbe ex longissimisque terrae regionibus peregrinantes coetus. Accedit quod suam
ibidem primariam sedem habet Societas, a Transitu Sancti Ioseph appellata, cui
innumeri christifideles pie sancteque obeundi causa nomen dederunt, plurimi
praeterea sacri Antistites, Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, Summi
Pontifices Nosque Ipsi iam dudum. Quare, cum venerabilis Frater Noster Angelus
S. R. E. Cardinalis Dell'Acqua, Noster in Urbe Vicarius Generalis, ab Apostolica
Sede petierit ut templum illud Sancti Ioseph titulo Basilicae Minoris
decoraremus, petitioni perlibenter accedendum esse censuimus, deque Sacrae
Congregationis pro Cultu Divino sententia Nostra apostolica auctoritate templum
quod diximus ad dignitatem Basilicae Minoris attolllmus, factis iuribus
congruisque liturgicis concessionibus, servatis tamen iis, quae iuxta decretum
«De titulo Basilicae Minoris» die sexto mensis iunii datum, anno millesimo
nongentesimo sexagesimo octavo, servanda sunt. Contrariis nihil obstantibus.
Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque effectus
sive nunc sive in posterum habeant.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die undevicesimo mensis
martii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri
septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 3, pp. 210-211
© Copyright 1970 - Libreria
Editrice Vaticana
|