The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM CATHEDRALE*

CATHEDRALE DIOECESIS S. IACOBI DE EXTERO IN ARGENTINA TEMPLUM AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Cum cathedrale dioecesis templum Episcopi sit cathedra, quae est unitatis, ordinis, potestatis veracisque magisterii cum beato Petro coniuncti tamquam cardo, simulque spiritualis illius templi index evadat quod intus in animis aedificatur (cf. Const. Ap. Mirificus Eventus), perlibenter sacrorum Praesulum precibus accedimus, qui ut suae cathedrales sacrae cedes artiore cum Apostolica hac et Romana Sede necessitudine vinciantur poscunt. Quos inter cum sit venerabilis Frater Emmanuel Tato, Episcopus Sancti Iacobi de Extero, censuimus eius quoque precibus concedendum esse, quas suo ipsius suique cleri atque populi ore ac nomine Nobis adhibuit. Non enim dubitamus quin piae quae tam religiose inibi exercentur caeremoniae et celebrationes, quae sacrae habentur contiones pietatisque omne genus caritatisque incepta foventur ad exitumque feliciter adducuntur, vel maiora quodammodo incrementa capiant. De sententia ideo Sacrae Congregationis pro Cultu Divino deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum templum cathedrale Sancti Iacobi de Extero, quod diximus, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus datis iuribus et privilegiis quae sacris aedibus hoc titulo insignibus competunt, servatis tamen iis quae iuxta decretum «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis iunii, anno MDCCOCLXVIII datum, servanda sunt. Contrariis quibuslibet non obstantibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque effectus sive nunc sive in posterum habeant.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die vicesimo mensis ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri octavo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 10, pp. 736-737

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 

top